NOL
De Natura deorum

Chapter 29

XXXVIII. Hoe, per ipsos deos, de quibus loquimur, quale tandem

est? Nam si tantum modo ad cogitationem valent nec habent ullam soliditatem nec eminentiam, quid interest, utrum de Hippocentauro an de deo cogitemus? Omnem enim talem con- formationem animi ceteri philosophi motum inanem vocant, vos autem adventum in animos et introitum imaginum dicitis. Ut igitur Ti. Gracchum cum videor contionantem in Capitolio videre de M. Octavio deferentem sitellam, tum eum motum animi dico esse inanem, tu autem et Gracchi et Octavii ima- gines remanere, quae, in Capitolium cum pervenerint, tum ad animum meum referantur; hoe idem fieri in deo, cujus crebra facie pellantur animi, ex quo esse beati atque aeterni intelle- gantur. Fac imagines esse, quibus pulsentur animi; species dumtaxat objicitur quaedam; num etiam, cur ea beata sit, cur aeterna? Quae autem istae imagines vestrae aut unde? A Democrito omnino haec licentia; sed et ille reprehensus a multis est, nec vos exitum reperitis, totaque res vacillat et claudicat. Nam quid est, quod minus probari possit? Omnium
2 porro edd. after Heind., postremo mss K1, 4 ratione OC El. UY edd., rationis Mss generally. 6 attigeris C, attigerit Mss generally, attigeritis conj. J. 8. Reid. 19 igitur mss, om. edd. after Madv. Ti edd., Titum X, Tib. Asc., Tiberium U. 20 videre mss, videre et conj. Bouh. M. Asc., Marco X. 21 tu Asc.+, tum ABKMO, cum CB, tn E. 22 pervenerint mss generally Sch., pervenerim M of Moser G+Heind. Madv. Or. Ba. Mu. 26 num edd., nunc X Mus., non Kl. (comparing Att. tv 5). 30 possit omnium
XUTBHIKLO, possit quam omniuwm Asc. MCRV Sch. Mu., p. g. hominum N Red. Or. Ba., possit omnium quam Heind., possit quam omnino conj. J. S. Reid.
105
106
107
38 DE NATURA DEORUM.
in me incidere imagines, Homeri, Archilochi, Romuli, Numae, Pythagorae, Platonis, nec ea forma, qua illi fuerunt! Quo modo illi ergo? et quorum imagines? Orpheum poétam docet Aristoteles numquam fuisse, et hoe Orphicum carmen Pytha- gorei ferunt cujusdam fuisse Cercopis. At Orpheus, id est 5 imago cjus, ut vos vultis, in animum meum saepe incurrit. 108 Quid, quod ejusdem hominis in meum aliae, aliae in tuum? quid, quod earum rerum, quae numquam omnino fuerunt neque esse potuerunt, ut Scyllae, ut Chimacrae? quid, quod hominum, locorum, urbium earum, quas numquam vidimus? quid, quod, ro simul ac mihi collibitum est, praesto est imago? quid, quod etiam ad dormientem veniunt invocatae? Tota res, Vellei, nugatoria est. Vos autem non modo oculis imagines, sed etiam 109 animis inculcatis. Tanta est impunitas garriendi, XXXIX. At quam licenter! ‘Fluentium frequenter transitio fit visionum, 15 ut e multis una videatur’, Puderet me dicere non intellegere, si vos ipsi intellegeretis, qui ista defenditis. Quo modo enim probas continenter imagines ferri? aut, si continenter, quo modo aeternae? ‘Innumerabilitas’, inquit, ‘suppeditat atomorum’. Num eadem ergo ista faciet, ut sint omnia sempiterna? Con- 20 fugis ad aequilibritatem (sic enim fcovopiay, si placet, appelle- mus) et ais, quoniam sit natura mortalis, immortalem etiam esse ‘oportere. Isto modo, quoniam homines mortales sunt, sint aliqui immortales, et quoniam nascuntur in terra, nascantur in aqua. ‘Et quia sunt quae interimant, sunt quae conservent’. Sint 25 sane, sed ea conservent, quae sunt; deos istos esse non sentio.
2 nec ea forma edd, after Lamb., nec ex forma mss, nedum ea forma conj. J. 8. Reid. quo modo illi ergo XBKR, quo modo ergo illi UCV, quae ergo illae G Heind., quo modo illae ergo J.S. Reid. 5 Cercopis Victorius, Cerconis AECK (corr. from Cratonis), Cerdonis BUO, al. critonis, certonis &e. 8 fuerunt UTO?C
Ase.+, fuerant XBKO!. 9 potuerunt A1UTOC Asc., potuerant A?BCEBK. 14 at A, ad mss generally. 15 licenter fluentium Mss generally, licentiam fruendam GHN Heind. 19 inquit BCKUKV+, inquid ABO, inquis H edd. (cf. § 87). 20 faciet G Red. Walker, facient ACEBK+, faciunt B.
21 aequilibritatem edd., aequilibertatem BK, equilibertatem ACEB, aequabili- tatem UV Asc., equilibram libertatem Oxf, y CMR, equlibram Oxf. o. lcovoulay edd., isonomian AC, issonomian B, ysonomia E. 25 interimant sunt CG (erased) THIL Red. Ase. + Heind. Sch., interimant sint ABEUBCK Or. Ba. Mu.
LIB, I CAP, XXXVIII—XL §§ 107—113. 39
Omnis tamen ista rerum effigies ex individuis quo modo cor- 110 poribus oritur ? quae etiamsi essent (quae nulla sunt), pellere se ipsa et agitari inter se concursu fortasse possent, formare, figu- rare, colorare, animare non possent. Nullo igitur modo immor-
s talem deum efiicitis. XL. Videamus nunc de beato. Sine virtute certe nullo modo; virtus autem actuosa, et deus vester nihil agens; expers virtutis igitur; ita ne beatus quidem. Quae ergo vita? ‘Suppeditatio’, inquis, ‘bonorum nullo malorum 111 interventu’. Quorum tandem bonorum? Voluptatum, credo;
ro nempe ad corpus pertinentium ; nullam enim novistis nisi pro- fectam a corpore et redeuntem ad corpus animi voluptatem, Non arbitror te, Vellei, similem esse Epicureorum reliquorum, quos pudeat quarundam Epicuri vocum, quibus ille testatur se ne intellegere quidem ullum bonum, quod sit sejunctum a deli-
15 catis et obscenis voluptatibus; quas quidem non erubescens persequitur omnes nominatim. Quem cibum igitur aut quas 112 potiones aut quas vocum aut florum varietates aut quos tactus, quos odores adhibebis ad deos, ut eos perfundas voluptatibus ? ut poétae quidem [nectar ambrosiam] epulas comparant et aut
20 Juventatem aut Ganymedem pocula ministrantem; tu autem, Epicure, quid facies? Neque enim, unde habeat ista deus tuus, video, nec quo modo utatur. Locupletior igitur hominum natura ad beate vivendum est quam deorum, quod pluribus generibus fruitur voluptatum. At has leviores ducis voluptates, 113
25 quibus quasi titillatio (Epicuri enim hoc verbum est) adhibetur sensibus. Quousque ludis? Nam etiam Philo noster ferre non poterat aspernari Epicureos molles et delicatas voluptates;
1 ex individuis Herv.? V,, ex dividuis La and M of Moser, ex divinis mss generally. 2 quae nulla sunt UTO[B], om. ACHCRBK + Sch. Or. Ba., que nulla sunt trans. after corporibus E. 3 ipsa Asc. CR, ipse ABEBK, ipsae C. agitare conj. Mu. 12 Vellei MRVU +, velle XBK. 13 pudeat Mss, non pudeat edd. after Lamb. quarundam Kl. Sch. Mu. after Lachmann on Lucr. 1v 116, earundem (for carundem=quarundam, see Mu. Adn. Cr. on the interchange of e and c) CUCMRV Herv. Asc.+, earwm BOL Or. Ba., eadem ABK, eodem E, ejusdem YT. 19 ut mss, ac Ernesti Or. Ba. Sch., et Walker Mu., aut Herv. nectar ambrosiam mss, bracketed Or. Ba. Mu., nectar ambrosiamque Asc. Heind. Sch. epulas mss generally, epulis UILNO Asc. Heind., in epulas J. 8. Reid conj. 20 juventatem [AB]BK, juventutem CH. 26 nam etiam Philo G, nam enim Philo (or filo) XBK+, nam Philo LRVY.
4.0) DE NATURA DEORUM.
summa enim memoria pronuntiabat plurimas Epicuri sententias iis ipsis verbis, quibus erant scriptae; Metrodori vero, qui est Epicuri collega sapientiae, multa impudentiora recitabat ; accu- sat enim Timocratem, fratrem suum, Metrodorus, quod dubitet omnia, quae ad beatam vitam pertineant, ventre metiri, neque id semel dicit, sed saepius. Annuere te video; nota enim tibi sunt; proferrem libros, si negares. Neque nunc reprehendo, quod ad voluptatem omnia referantur (alia est ea quaestio), sed doceo deos vestros esse voluptatis expertes, ita vestro judicio ne
114 beatos quidem. XLI. At dolore vacant. Satin est id ad
115
116
illam abundantem bonis vitam beatissimam ? Cogitat, inquiunt, assidue beatum esse se; habet enim nihil aliud, quod agitet in mente. Comprehende igitur animo et propone ante oculos deum nihil aliud in omni aeternitate nisi ‘Mihi pulchre est’ et ‘Ego beatus sum’ cogitantem. Nec tamen video, quo modo non vereatur iste deus beatus, ne intereat, cum sine ulla intermissione pulsetur agiteturque atomorum incursione sempi- terna, cumque ex ipso imagines semper affluant. Ita nec beatus est vester deus nec aeternus.
At etiam de sanctitate, de pietate adversus deos libros scripsit Epicurus. At quo modo in his loquitur? Ut 7%. Coruncanium aut P. Scaevolam, pontifices maximos, te audire dicas, non eum, qui sustulerit omnem funditus religionem, nec manibus, ut Xerxes, sed rationibus deorum immortalium templa et aras everterit. Quid est enim, cur deos ab hominibus colen- dos dicas, cum di non modo homines non colant, sed omnino nihil curent, nihil agant? At est eorum eximia quaedam prae- stansque natura, ut ea debeat ipsa per se ad se colendam allicere sapientem, An quicquam eximium potest esse in ea natura, quae sua voluptate laetans nihil nec actura sit umquam neque
2 iis BR, his mss generally. 10 at A1CBK+, a A°7BEOHC. 14 pul- chre Asc. C?HLCO, pulchro XBKM. 15 cogitantem here K ends. 16 non vereatur ABHILO Sch. Mu., non moveatur CEB, videatur MRCVU Asc., non pereat Or. Ba., non conteratur Madv. ne intereat B Sch. Mu., om. ACE Mus. Or. Ba., Heind. suggests quomodo videatur sili iste deus beatus, aut quomodo non vereatur, ne intereat, Allen quo modo sibi videatur i. d. b. nec, ne intereat, vereatur. 21 Ti. edd. after Heind., om. mss. 28 allicere GHRV,, alicere U, elicere XOB+. 30 voluptate UOLMNRV, voluntate XTBHC +.
ZO
Io
15
20
25
30
LIB. I CAP. XL—XLII §§ 118—119. 41
agat neque egerit ? Quae porro pietas ei debetur, a quo nihil acceperis? aut quid omnino, cujus nullum meritum sit, ei deberi potest? Est enim pietas justitia adversum deos; cum quibus quid potest nobis esse juris, cum homini nulla cum deo sit com- munitas? Sanctitas autem est scientia colendorum deorum ; qui quam ob rem colendi sint, non intellego, nullo nec accepto ab iis nec sperato bono.