Chapter 28
XXXVI. Et eos vituperabas, qui ex operibus magnificis 100
20 atque pracclaris, cum ipsum mundum, cum ejus membra, caelum, terras, maria, cumque horum insignia, solem, lunam stellasque, vidissent, cumque temporum maturitates, mutationes vicissitudinesque cognovissent, suspicati essent aliquam excel- lentem esse praestantemque naturam, quae haec effecisset, 25 moveret, regeret, gubernaret. Qui etiamsi aberrant a conjec- tura, video tamen, quid sequantur; tu quod opus tandem mag- num et egregium habes, quod effectum divina mente videatur, ex quo esse deos suspicere? Habebam, inquis, in animo insi- tam informationem quandam dei. Et barbati quidem Jovis, 30 galeatae Minervae; num igitur esse tales putas? Quanto 101 melius haec vulgus imperitorum, qui non membra solum homi- nis deo tribuant, sed usum etiam membrorum, Dant enim
1 nisi in eo qui didicerit Mss, om. C. animo [ABE], anima C, 11 ad speciem nec ad usum G Heind. Sch., speciem nec ad usum B, speciem nec usum Mss generally, specie nec usu Bouh. Or. Ba. Mu. 24 effecisset BEBK Ba. Mu. (ecfecisset Or.), fecisset AC Sch. 25 a conjectura mss K1., conjectura Or. Sch. Ba. Mu. 28 habebam mss generally, habemus G+ Heind., habeo OLY. inquis mss generally (corr. from inquit B), inquit B+. 32 tribuant [ABE] BKHCR, tribuunt CYLO Sch.
3—2
36 DE NATURA DEORUM.
arcum, sagittas, hastam, clipeum, fuscinam, fulmen, et si, actiones quae sint deorum, non vident, nihil agentem tamen deum non queunt cogitare. Ipsi, qui irridentur, Aegyptil nul- lam beluam nisi ob aliquam utilitatem, quam ex ea caperent, consecraverunt; velut ibes maximam vim serpentium conficiunt, 5 cum sint aves excelsae, cruribus rigidis, corneo proceroque rostro; avertunt pestem ab Aegypto, cum volucres angues ex vastitate Libyae vento Africo invectas interficiunt atque con- sumunt; ex quo fit, ut illae nec morsu vivae noceant nec odore mortuae. Possum de ichneumonum utilitate, de crocodilorum, ro de faelium dicere, sed nolo esse longus. Ita concludam, tamen beluas a barbaris propter beneficium consecratas, vestrorum deorum non modo beneficium nullum exstare, sed ne factum
102 quidem omnino, Nihil habet, inquit, negotii. Profecto Epicu- rus quasi pueri delicati nihil cessatione melius existimat. XXXVIT. At ipsi tamen pueri, etiam cum cessant, exercita- tione aliqua ludicra delectantur; deum sic feriatum volumus cessatione torpere, ut, si se commoverit, vereamur, ne beatus esse non possit? Haec oratio non modo deos spoliat motu et actione divina, sed etiam homines inertes efficit, siquidem agens 20 aliquid ne deus quidem esse beatus potest.
103 Verum sit sane, ut vultis, deus effigies hominis et imago; quod ejus est domicilium? quae sedes? qui locus ? quae deinde actio vitae? quibus rebus, id quod vultis, beatus est? utatur enim suis bonis oportet et fruatur, qui beatus futurus est. Nam 25 locus quidem lis etiam naturis, quae sine animis sunt, suus est cuique proprius, ut terra infimum teneat, hanc inundet aqua, superior aéri, actheriis ignibus altissima ora reddatur. Bestia- Tum autem terrenae sunt aliae, partim aquatiles, aliae quasi ancipites in utraque sede viventes; sunt quaedam etiam, quae 30 igne nasci putentur appareantque in ardentibus fornacibus
104 saepe volitantes. Quaero igitur, vester deus primum ubi habi-
~ On
19 oratio [ABE]OK, ratio CCB Heind. 25 oportet et CN of Moser edd., oportet XBKL+, op. at Asc., op. ut HV+, op. ac R, op. aut N. 28 superior aeri aetheriis Mu., superi aetheri B, superi etheris C, superi aether A, supert ether EBK, superior ethere (final e cancelled) 0, superior aether UHLN, superior aer Vy, superior aetheri Dav. Or. Ba., superior aeri Manut. Heind. Sch. 31 igne nasci [X]BKC, igni nasci TYMORV + Sch., in igne nasci Day. Or. Ba.
5
Io
15
20
25
30
LIB. I CAP, XXXVI—XXxXvIII §§ 101—-107. 37
tet, deinde quae causa eum loco moveat, si modo movetur ali- quando, porro, cum hoc proprium sit animantium, ut aliquid appetant, quod sit naturae accommodatum, deus quid appetat, ad quam denique rem motu mentis ac ratione utatur, postremo quo modo beatus sit, quo modo aeternus. Quicquid enim horum attigeris, ulcus est. Ita male instituta ratio exitum reperire non potest. Sic enim dicebas, speciem dei percipi cogitatione, non sensu, nec esse in ea ullam soliditatem, neque eandem ad numerum permanere, eamque esse ejus visionem, ut similitudine et transitione cernatur, neque deficiat umquam ex infinitis corporibus similium accessio, ex eoque fieri, ut in haec intenta mens nostra beatam illam naturam et sempiternam putet.
