NOL
De Natura deorum

Chapter 27

M. C, 3

96
o+ DE NATURA DEORUM,
Le
sum, unde ad istas opiniones vester ille princeps venerit. Sed
clamare non desinitis retinendum hoc esse, deus ut beatus.
immortalisque sit. Quid autem obstat, quo minus sit beatus, si non sit bipes? aut ista, sive beatitas sive beatitudo dicenda est (utrumque omnino durum, sed usu mollienda nobis verba sunt), verum ea, quaecumque est, cur aut in solem illum aut in hune mundum aut in aliquam mentem aeternam figura membrisque corporis vacuam cadere non potest? Nihil aliud dicis nisi: ‘Numquam vidi solem aut mundum beatum’, Quid? mundum practer hunc umquamne vidisti? Negabis. Cur igitur non sescenta milia esse mundorum, sed innumerabilia ausus es dicere? ‘Ratio docuit’. Ergo hoc te ratio non docebit, cum praestantissima natura quaeratur, eaque beata et aeterna (quae sola divina natura est), ut immortalitate vincamur ab ea natura, sic animi praestantia vinci, atque ut animi, item corporis? Cur igitur, cum ceteris rebus inferiores simus, forma pares sumus ? ad similitudinem enim deorum propius accedebat humana virtus
97 quam figura) XXXV. Ipsa vero quam nihil ad rem pertinet,
quae vos delectat maxime, similitudo! Quid? canis nonne similis lupo? atque, ut Ennius,
Simia quam similis, turpissuma bestia, nobis!
at mores in utroque dispares. Elephanto beluarum nulla pru-
98 dentior ; at figura quae vastior? De bestiis loquor ; quid ? inter
ipsos homines nonne et simillimis formis dispares mores et moribus paribus figura dissimilis? Etenim si semel, Vellci, suscipimus genus hoc argumenti, attende, quo serpat. Tu enim sumebas nisi in hominis figura rationem inesse non posse; sumet alius nisi in terrestri, nisi in eo, qui natus sit, nisi in eo,
4 bipes ABET+, impes CBK Allen (omitting non). est B, st C, sit OH, sunt AEBC+. 10 wmquamne R edd., numquamne mss generally. 12 docuit Mss generally, inquis docuit GC Heind. Sch. docebit mss, docebat Sch. 14 divina natura mss generally, divinae naturae El. Reg. Asc. CRV+, in divina natura U Red. O. est BE, sunt AC Mus. Heind. 17 deorum Ba. after Mu., deo mss Or., dei Lamb. Sch. 18 Six lines which follow figura in the mss and edd. have been transposed to § 84. 23 at figura CHOLU + Sch. Mu., ad figuram XBKY Or. Ba. 25 paribus conj. Kl., om. mss generally, simillimis U El. G Red. + edd.
IO
20
25
LIB, I GAP, XXXIV—XXXVI §§ 95—101. 35
qui adoleverit, nisi in eo, qui didicerit, nisi in eo, qui ex animo constet et corpore caduco et infirmo, postremo nisi in homine atque mortali. Quodsi in omnibus his rebus obsistis, quid est, quod te forma una conturbet? His enim omnibus, quae pro- 5 posui, adjunctis in homine rationem esse et mentem videbas; quibus detractis deum tamen nosse te dicis, modo liniamenta maneant. Hoc est non considerare, sed quasi sortiri, quid loquare. Nisi forte ne hoc quidem attendis, non modo in 99 homine, sed etiam in arbore, quicquid supervacaneum sit aut ro usum non habeat, obstare. Quam molestum est uno digito plus habere! Quid ita? Quia nec ad speciem nec ad usum alium quinque desiderant. Tuus autem deus non digito uno redundat, sed capite, collo, cervicibus, lateribus, alvo, tergo, poplitibus, manibus, pedibus, feminibus, cruribus. Si, ut im- 15 mortalis sit, quid haec ad vitam membra pertinent? quid ipsa facies? Magis illa, cerebrum, cor, pulmones, jecur; haec enim sunt domicilia vitae; oris quidem habitus ad vitae firmitatem nihil pertinet.