Chapter 26
V. L. p. 461. 25 decreverint ABCBK, decreverunt EUYTC Sch. Or. Ba.
30 discriptione ABC, descriptione E+ Sch. 31 itaque—potest sce Comm,
20
25
LIB, I CAP, XXXII—xXxXXIV §§ 89—95. 33
quaeque procreationis causa natura corpori affinxit, ea frustra habebit deus, nec externa magis quam interiora, cor, pulmones, jecur, cetera, quae detracta utilitate quid habent. venustatis ? quandoquidem haec esse in deo propter pulchritudinem vultis. 5 Istisne fidentes somniis non modo Epicurus et Metrodorus 93 et Hermarchus contra Pythagoram, Platonem Empedoclemque dixerunt, sed meretricula etiam Leontium contra Theophrastum scribere ausa est? scito illa quidem sermone et Attico, sed tamen. ‘Tantum Epicuri hortus habuit licentiae. Et soletis 10 queri; Zeno quidem etiam litigabat. Quid dicam Albucium ? Nam Phaedro nihil elegantius, nihil humanius; sed stomacha- batur senex, si quid asperius dixeram, cum Epicurus Aristotelem vexarit contumeliosissime, Phaedoni Socratico turpissime male dixerit, Metrodori, sodalis sui, fratrem, Timocratem, quia nescio 15 quid in philosophia dissentiret, totis voluminibus conciderit, in Democritum ipsum, quem secutus est, fuerit ingratus, Nausi- phanem, magistrum suum, a quo nihil didicerat, tam male accepe- rit. XXXIV. Zeno quidem non eos solum, qui tum erant, Apol- lodorum, Silum, ceteros, figebat maledictis, sed Socratem ipsum, 20 parentem philosophiae, Latino verbo utens scurram fuisse dicebat, Chrysippum numquam nisi Chrysippam vocabat. Tu ipse paulo ante, cum tamquam senatum philosophorum reci- 94 tares, summos viros desipere, delirare, dementes esse dicebas, Quorum si nemo verum vidit de natura deorum, verendum est, 25 ne nulla sit omnino,
Nam ista, quae vos dicitis, sunt tota commenticia, vix digna lucubratione anicularum ; non enim sentitis, quam multa vobis suscipienda sint, si impetraritis, ut concedamus eandem homi- num esse et deorum figuram. Omnis cultus et curatio corporis
30 erit eadem adhibenda deo, quae adhibetur homini, ingressus, cursus, accubitio, inclinatio, sessio, comprehensio, ad extremum etiam sermo et oratio. Nam quod et mares deos et feminas esse 95 dicitis, quid sequatur, videtis. quidem mirari satis non pos-
8 est BIC, sit AB?EBK+. 17 nihil mss generally, non nihil N Red. edd. after Pearce. 19 Silum CBK, Sillum UHMR +, sillim A, Syllum Asc. +Sch., sive BE. 21 Crysippam AUG, Chrisippam BH°K?, crisippam CECO, chry-
sippum BH'K!, cesippum V Asc., Chesippum Day. Heind.
