Chapter 25
XXXII. Etenim enumerasti memoriter et copiose, ut
mihi quidem admirari liberet in homine esse Romano tantam scientiam, usque a Thale Milesio de deorum natura philosopho- rum sententias. Omnesne tibi illi delirare visi sunt, qui sine manibus et pedibus constare deum posse decreverint? Ne hoc quidem vos movet considerantes, quae sit utilitas quaeque opportunitas in homine membrorum, ut judicetis membris humanis deos non egere? Quid enim pedibus opus est sine ingressu ? quid manibus, si nihil comprehendendum est? quid reliqua discriptione omnium corporis partium? in qua nihil inane, nihil sine causa, nihil supervacaneum est [; itaque nulla ars imitari sollertiam naturae potest]. Habebit igitur linguam deus et non loquetur, dentes, palatum, fauces nullum ad usum,
9 ea qua Mss generally, eaque CY (corr. to ea qua) Reg. Dav. Ba. 15 semi-
mane B, semina mss generally Sch. 20 possim Mss generally, possem KR Dav. Heind. Sch. 22 liberet Mss generally, subiret conj. Moser and Cobet
