Chapter 23
C. Vellei, usque ad hance aetatem perduxisti, priusque te quis de
omni vitae statu quam de ista auctoritate dejecerit; ante enim 5 judicasti Epicureum te esse oportere, quam ista cognovisti. Ita necesse fuit aut haec flagitia concipere animo aut susceptae philosophiae nomen amittere. Quid enim mereas, ut Epicureus 67 esse desinas? ‘Nihil equidem’, inquis, ‘ut rationem vitae beatae veritatemque deseram’. Ista igitur est veritas? Nam de vita 10 beata nihil repugno, quam tu ne in deo quidem esse censes, nisi plane otio langueat. Sed ubi est veritas? In mundis, credo, innumerabilibus, omnibus minimis temporum punctis aliis nascentibus, aliis cadentibus. An in individuis corpusculis tam praeclara opera nulla moderante natura, nulla ratione fingenti- 15 bus? Sed oblitus liberalitatis meae, qua tecum paulo ante uti coeperam, plura complector. Concedam igitur ex individuis constare omnia. Quid ad rem? deorum enim natura quaeritur. Sint sane ex atomis; non igitur aeterni, Quod enim ex atomis, 68 id natum aliquando est; si natum, nulli dei ante quam nati; et 20 si ortus est deorum, interitus sit necesse est, ut tu paulo ante de Platonis mundo disputabas, Ubi igitur illud vestrum beatum et aeternum, quibus duobus verbis significatis deum? quod cum efficere vultis, in dumeta correpitis. Ita enim dicebas, non corpus esse in deo, sed quasi corpus, nec sanguinem, sed 25 tamquam sanguinem,
