Chapter 21
XXI. Tum Cotta comiter, ut solebat: Atqui, inquit, Vellei,
nisi tu aliquid dixisses, nihil sane ex me quidem audire potuis- ses. Mihi enim non tam facile in mentem venire solet, quare verum sit aliquid, quam quare falsum; idque cum saepe, tum, cum te audirem, paulo ante contigit. Roges me, qualem natu- ram deorum esse ducam, nihil fortasse respondeam. Quac- ras, putemne talem esse, qualis modo a te sit exposita, nihil dicam mihi videri minus. Sed ante quam agegrediar ad ea, quae a te disputata sunt, de te ipso dicam quid sentiam. Saepe enim de familiari illo tuo videor audisse, cum te togatis omnibus sine dubio anteferret et paucos tecum Epicureos e Graecia com- pararet, sed, quod ab eo te mirifice diligi intellegebam, arbitra- bar illum propter benevolentiam uberius id dicere. Ego autem, etsi vereor laudare praesentem, judico tamen de re obscura atque difficili a te dictum esse dilucide, neque sententiis solum copiose, sed verbis etiam ornatius, quam solent vestri. Zeno- nem, quem Philo noster coryphacum appellare Epicureorum solebat, cum Athenis essem, audiebam frequenter, et quidem ipso auctore Philone, credo, ut facilius judicarem, quam illa bene refellerentur, cum a principe Epicureorum accepissem, quem ad modum dicerentur. Non igitur ille, ut plerique, sed isto modo, ut tu, distincte, graviter, ornate. Sed quod in illo mihi usu saepe venit, idem modo, cum te audirem, accidebat. ut moleste ferrem tantum ingenium (bona venia me audies) in
60 tam leves, ne dicam in tam ineptas sententias incidisse. Nec ego nunc ipse aliquid afferam melius. Ut enim modo dixi, 30
omnibus fere in rebus, sed maxime in physicis, quid non sit, citius, quam quid sit, dixerim. XXII. Roges me, quid aut
5 Before § 57 several mss have Liber Secundus incipit. 10 ducam AB?PBK, dicam B!1E+Ern. Heind. 14 de ACPEI.GBCK Oxf. vw, de L. Crasso BEU Asc. +Sch. (in brackets). _familiari illo tuo C Red. + Heind. Mu., familiare illo tuo ACEPBK Or. Ba. Sch., illo familiari tuo B, fam. tuo illo Asc., de illo fam. tuo U. 15 et Asc. PBH +, om. ABCE (cf. § 103). 17 benivolentiam X Mus. Mu. 19 dificili ABCEBK, dificillima E1.GM + Sch. 21 Kopudpaiov Ursinus, Swainson. 27 accidebat [BP] several of Moser, acciderat ACEU Mus.
20
~
25
LIB. I CAP. XX—XXIII §§ 56—63. 21
quale sit deus, auctore utar Simonide, de quo cum quaesivisset hoc idem tyrannus Hiero, deliberandi sibi unum diem pos- tulavit; cum idem ex eo postridie quaereret, biduum petivit; cum saepius duplicaret numerum dierum admiransque Hiero 5 requireret, cur ita faceret, ‘Quia, quanto diutius consi- dero’, inquit, ‘tanto mihi res videtur obscurior’. Sed Simonidem arbitror (non enim poéta solum suavis, verum etiam ceteroqui doctus sapiensque traditur), quia multa veni- rent in mentem acuta atque subtilia, dubitantem, quid eorum ro esset verissimum, desperasse omnem veritatem. Epicurus vero tuus (nam cum illo malo disserere quam tecum) quid dicit, quod non modo philosophia dignum esset, sed mediocri pru- dentia ? Quaeritur primum in ea quaestione, quae est de natura 15 deorum, sintne di necne sint. ‘Difficile est negare’, Credo, si in contione quaeratur, sed in hujus modi sermone et consessu facillimum. Itaque ego ipse pontifex, qui caerimonias religio- nesque publicas sanctissime tuendas arbitror, is hoc, quod primum est, esse deos, persuaderi mihi non opinione solum, sed 20 etiam ad veritatem plane velim. Multa enim occurrunt, quae conturbent, ut interdum nulli esse videantur. Sed vide, quam tecum agam liberaliter; quae communia sunt vobis cum ceteris philosophis, non attingam, ut hoc ipsum; placet enim omnibus fere mihique ipsi in primis deos esse. Itaque non pugno; 25 rationem tamen eam, quae a te affertur, non satis firmam puto.
