Chapter 20
M. C. 2
50
51
52
18 DE NATURA DEORUM.
fretus intellegentia vestra dissero brevius, quam causa desi- derat. Epicurus autem, qui res occultas et penitus abditas non modo viderit animo, sed etiam sic tractet, ut manu, docet eam esse vin et naturam deorum, ut primum non sensu, sed mente cernatur, uec soliditate quadam neque eadem ad nume- rum sit, ut ea, quae ille propter firmitatem orepéuria appellat ; sed, imaginibus similitudine et transitione perceptis, cum infi- nita simillimarum imaginum series ex innumerabilibus indi- viduis exsistat et ad nos affluat, cum maximis voluptatibus in eas imagines mentem inteatam infixamque nostram intelle- gentiam capere, quae sit et beata natura et aeterna, Summa vero vis infinitatis et magna ac diligenti contemplatione dig- nissima est, in qua intellegi necesse est eam esse naturam, ut omnia omnibus paribus paria respondeant. Hance écovoyiay appellat Epicurus, id est aequabilem tributionem. Ex hac igitur illud efficitur, si mortalium tanta multitudo sit, esse immortalium non minorem, et si, quae interimant, innumera- bilia sint, etiam ea, quae conservent, infinita esse debere.
Et quaerere a nobis, Balbe, soletis, quae vita deorum sit, quaeque ab iis degatur aetas. Ea videlicet, qua nihil beatius, nihil omnibus bonis affluentius cogitari potest. Nihil enim agit, nullis occupationibus est implicatus, nulla opera molitur, sua sapientia et virtute gaudet, habet exploratum fore se semper cum in maximis, tum in aeternis voluptatibus. XX. Hune deum rite beatum dixerimus, vestrum vero laboriosissimum. Sive enim ipse mundus deus est, quid potest esse minus quie- tum quam nullo puncto temporis intermisso versari circum axem caeli admirabili celeritate? (nisi quietum autem nihil beatum est); sive in ipso mundo deus inest aliquis, qui regat,
3 viderit CEK, viderat APB Asc., videat BU. ut manu docet © Man., ut manu doceat Mss, ut ducat nos manu eam docet esse vim G, ut manu nos ducat docet eam esse vim Heind. 5 cernantur Sch. neque eadem ad numerum sit Ed., nec ad numerum Mss, see Comm. 6 crepéuvca [P], steremnia ABCE, steremia Asc. +, orepea U. 7 cum Mss, cumque Or. Ba. Sch. after Walker, cum enim Dav. 8 series Mu. after Brieger and Hirzel, species mss. Or. Ba. Sch. 9 ad nos Lamb., ad deos ACB*EP Mus., ad eos GUB!+, a deo Man. Or. Ba., a deis Dav., a diis ad nos Heind. cum X (corr. fr. tum B) UHM +, tum BK+ Walker. 10 deficamque A. W. Zumpt conj. 11 beatae naturae et aeternae Sch. conj. 14 Icovoulay Red. U, isonomiam mss generally. 29 [ipso] Sch.
I
1
to
Loa
°
5
LIB. I CAP. XIX, xx §§ 49—56. 19
qui gubernet, qui cursus astrorum, mutationes temporum, rerum vicissitudines ordinesque conservet, terras et maria contemplans hominum commoda vitasque tueatur, ne ille est implicatus mo- lestis negotiis et operosis! Nos autem beatam vitam in animi 5 securitate et in omnium vacatione munerum ponimus. Docuit enim nos idem, qui cetera, natura effectum esse mundum, nihil opus fuisse fabrica, tamque eam rem esse facilem, quam vos effici negatis sine divina posse sollertia, ut innumerabiles natura mundos effectura sit, efficiat, effecerit. Quod quia quem ad Ito modum natura efficere sine aliqua mente possit non videtis, ut tragici poétae, cum explicare argumenti exitum non potestis, confugitis ad deum; cujus operam profecto non desideraretis, Si immensam et interminatam in omnes partes magnitudinem regionum videretis, in quam se injiciens animus et intendens (5 ita late longeque peregrinatur, ut nullam tamen oram ultimi videat, in qua possit insistere. In hac igitur immensitate lati- tudinum, longitudinum, altitudinum infinita vis innumerabilium volitat atomorum, quae interjecto inani cohaerescunt tamen inter se et aliae alias apprehendentes continuantur; ex quo /:° efficiuntur eae rerum formae et figurae, quas vos effici posse sine follibus et incudibus non putatis. Itaque imposuistis in cervicibus nostris sempiternum dominum, quem dies et noctes timeremus. Quis enim non timeat omnia providentem et cogi- tantem et animadvertentem et omnia ad se pertinere putantem, :5 curlosum et plenum negotii deum? Hine vobis exstitit primum illa fatalis necessitas, quam e(uapyévny dicitis, ut, quicquid ac- cidat, id ex aeterna veritate causarumque continuatione fluxisse dicatis. Quanti autem haec philosophia aestimanda est, cui tamquam aniculis, et lis quidem indoctis, fato fieri videantur ;oomnia? Sequitur pwavtixy) vestra, quae Latine divinatio di- eitur, qua tanta imbueremur superstitione, si vos audire velle- mus, ut haruspices, augures, hatioli, vates, conjectores nobis essent colendi. His terroribus ab Epicuro soluti et in liber- tatem vindicati nec metuimus eos, quos intellegimus nec sibi 35 fingere ullam molestiam nec alteri quaerere, et pie sancteque
7 facilem [BC], facile AEP. 8 negatis El. GU, negetis mss generally. 15 ultimi mss, ultimam O Dav. Heind. Ba. 26 ciwapuévyny edd., in Latin letters Mss. 30 wavrixy edd., in Latin letters ABCE Mus. Ase. 34 me-
tuimus B°UCMV, metuemus AB'CEPBK. 2—2
53
55
56
57
58
59
20 DE NATURA DEORUM.
—
colimus naturam exccllentem atque praestantem. Sed elatus studio vereor ne longior fuerim. FErat autem difficile rem tan- tam tamque praeclaram incohatam relinquere ; quamquam non tam dicendi ratio mihi habenda fuit quam audiendi.
