NOL
De Natura deorum

Chapter 18

XVIII. Ac de forma quidem partim natura nos admonet, 46

partim ratio docet. Nam a natura habemus omnes omnium
15 gentium speciem nullam aliam nisi humanam deorum; quae enim forma alia occurrit umquam aut vigilanti cuiquam aut dormienti? Sed ne omnia revocentur ad primas notiones: ratio hoe idem ipsa declarat. Nam cum praestantissimam naturam, 47 vel quia. beata est vel quia sempiterna, convenire videatur ean-
20 dem esse pulcherrimam, quae compositio membrorum, quae con- formatio liniamentorum, quae figura, quae species humana potest esse pulchrior? Vos quidem, Lucili, soletis (nam Cotta meus modo hoc, modo illud), cum artificium effingitis fabricamque divinam, quam sint omnia in hominis figura non modo ad
25 usum, verum etiam ad venustatem apta, describere. Quodsi 48 omnium animantium formam vincit hominis figura, deus autem animans est, ea figura profecto est, quae pulcherrima est om- nium; quoniamque deos beatissimos esse constat, beatus autem esse sine virtute nemo potest nec virtus sine ratione constare
3° nec ratio usquam inesse nisi in hominis figura, hominis esse specie deos confitendum est. Nec tamen ea species corpus est, 49 sed quasi corpus, nec habet sanguinem, sed quasi sanguinem.