NOL
De Natura deorum

Chapter 15

C. Cottam, familiarem meum, accurate sane et diligenter de dis

immortalibus disputatum est. Nam cum feriis Latinis ad eum ipsius rogatu arcessituque venissem, offendi eum sedentem in exedra et cum C. Velleio senatore disputantem, ad quem tum 15 Epicurei primas ex nostris hominibus deferebant. Aderat etiam Q. Lucilius Balbus, qui tantos progressus habebat in Stoicis, ut cum excellentibus in eo genere Graecis compararetur. Tum, ut me Cotta vidit, Peropportune, inquit, venis; oritur enim mihi magna de re altercatio cum Velleio, cui pro tuo studio non est 20
16 alienum te interesse. VII. Atque mihi quoque videor, inquam, venisse, ut dicis, opportune. Tres enim trium disciplinarum principes convenistis. M. Piso si adesset, nullius philosophiae, earum quidem quae in honore sunt, vacaret locus. Tum Cotta: Si, inquit, liber Antiochi nostri, qui ab eo nuper ad hune 25 Balbum missus est, vera loquitur, nihil est, quod Pisonem, fami- liarem tuum, desideres; Antiocho enim Stoici cum Peripateticis re concinere videntur, verbis discrepare; quo de libro, Balbe, velim scire quid sentias. Egone? inquit ille: miror Antiochum, hominem in primis acutum, non vidisse interesse plurimum 30 inter Stoicos, qui honesta a commodis non nomine sed genere
3 non vult mss, nevolt Or. Ba. Sch. after F. A. Wolf. 13 est B (superscr. sit) C, sit ACKUMus. 16 Epicurei C Mu., Epicurii O Or. Ba. (but Epicuret else- where), Epicuri mss (so A has mediterranii, B mediterrani in § 88). 21 atque CEB Sch. Mu., atqui AB (according to Mu. Adn. Crit. but Or. gives adqui A) UK Asc. Or. Ba. 23 M. Piso El. UHILNOC, M. enim Piso Asc. MRG Or. Sch., M.N. Piso ABE+, G. enim Piso K, GN. Piso C, Gneus Piso C, G. Piso B, M. etiam Piso Ba. after Heind., M. autem Piso Mu. [philosophiae] Ba. after Bake.
LIB. I CAP. VI—VvulI §§ 13—19. 7
toto disjungerent, et Peripateticos, qui honesta commiscerent cum commodis, ut ea inter se magnitudine et quasi gradibus non genere differrent: haec enim est non verborum parva, sed rerum permagna dissensio. Verum hoc alias; nunc, quod coepi- 17 5 mus, si videtur. Mihi vero, inquit Cotta, videtur; sed ut hic, qui intervenit (me intuens), ne ignoret, quae res agatur, de na- tura agebamus deorum, quae cum mihi videretur perobscura, ut semper videri solet, Epicuri ex Velleio sciscitabar sententiam. Quam ob rem, inquit, Vellei, nisi molestum est, repete, quae ro coeperas. Repetam vero, quamquam non mihi, sed tibi hic venit adjutor; ambo enim, inquit arridens, ab eodem Philone nihil scire didicistis. Tum ego: Quid didicerimus, Cotta vide- rit, tu autem nolo existimes me adjutorem huic venisse, sed auditorem, et quidem aequum, libero judicio, nulla ejus modi 15 adstrictum necessitate, ut mihi, velim nolim, sit certa quaedam tuenda sententia.