NOL
De Natura deorum

Chapter 13

III. Multum autem fluxisse video de libris nostris, quos 6

15 complures brevi tempore edidimus, variumque sermonem, partim ‘admirantium unde hoc philosophandi nobis subito studium exstitisset, partim quid quaque de re certi haberemus scire cupientium. Multis etiam sensi mirabile videri eam nobis he probatam esse philosophiam, quae lucem eriperet
20 et quasi noctem quandam rebus offunderet, desertaeque disci- plinae et jam pridem relictae patrocinium necopinatum a nobis egse susceptum. Qua quidem in causa et benevolos objurga- tores placare et invidos vituperatores confutare possumus, ut alteros reprehendisse paeniteat, alteri didicisse se gaudeant ;
25 nam qui admonent amice, docendi sunt, qui inimice insectantur, repellendi. Nos autem nec subito coepimus philosophari nec mediocrem a primo tempore aetatis in eo studio operam curam- que consumpsimus, et, cum minime videbamur, tum maxime philosophabamur, quod et orationes declarant refertae philoso-
30 phorum sententiis et doctissimorum hominum familiaritates, quibus semper domus nostra floruit, et principes illi, Diodotus, Philo, Antiochus, Posidonius, a quibus instituti sumus. Et si oypnia philosophiae praecepta referuntur ad vitam, arbitramur nos et publicis et privatis in rebus ea praestitisse, quae ratio et
35 doctrina praescripserit. IV. Sin autem quis requirit, quae causa
6 ca ipsa mss, corr. ead. m. in ei ipsi B, et ipsi Bouh, ea ipsi Heind. after Ern. 14 multum——susceptum follows after repellendi (1. 26) in all the mss and edd. See Comm. .
1—2
(5)
7
4. DE NATURA DEORUM.
nos impulerit, ut hace tam sero litteris mandaremus, nihil est, quod expedire tam facile possimus. Nam cum otio langueremus, et is esset rei publicae status, ut eam unius consilio atque cura gubernari necesse esset, primum ipsius rei publicae causa philo- sophiam nostris hominibus explicandam putavi, magni existi- 5 mans interesse ad decus et ad laudem civitatis res tam graves
8 tamque praeclaras Latinis etiam litteris contineri; eoque me minus instituti mei paenitet, quod facile sentio, quam multorum non modo discendi, sed etiam scribendi studia commoverim. Complures enim Graecis institutionibus eruditi ea, quae didice- 10 rant, cum civibus suis communicare non poterant, quod illa, quae a Graecis accepissent, Latine dici posse diffiderent. Quo in genere tantum profecisse videmur, ut a Graecis ne verborum
9 quidem copia vinceremur. Hortata etiam est, ut me ad haec conferrem, animi aegritudo fortunae magna et gravi commota 15 injuria; cujus si majorem aliquam levationem reperire potuissem, non ad hance potissimum confugissem ; ea vero ipsa nulla ratione melius frui potui, quam si me non modo ad legendos libros, sed etiam ad totam philosophiam pertractandam dedissem. Omnes autem ejus partes atque omnia membra tum facillime noscun- 20 tur, cum totae quaestiones scribendo explicantur; est enim admirabilis quaedam continuatio seriesque rerum, ut alia ex alia
10 nexa et omnes inter se aptae colligataeque videantur. V. Qui autem requirunt, quid quaque de re ipsi sentiamus, curiosius id faciunt, quam necesse est; non enim tam auctores in disputando 25 quam rationis momenta quaerenda sunt. Quin etiam obest plerumque iis, qui discere volunt, auctoritas eorum, qui se docere profitentur; desinunt enim suum judicium adhibere, id habent ratum, quod ab eo, quem probant, judicatum vident. Nec vero probare soleo id, quod de Pythagoreis accepimus, quos ferunt, si quid affirmarent in disputando, cum ex iis quaere- retur, quare ita esset, respondere solitos: ‘Ipse dixit’. ‘Ipse’ autem erat Pythagoras. Tantum opinio praejudicata poterat,
11 ut etiam sine ratione valeret auctoritas. Qui autem admirantur nos hance potissimum disciplinam secutos, iis quattuor Acade- 35
&& °o
22 alia ex alia nexa [X], alia ex aliis nexa B?, aliae ex aliis nexae MNC. 25 auctores ACE [Mus], auctoritates B Heind., auctoritatis El. Davies. 35 iis R Mu., his mss and edd.
LIB. I CAP. IV—VI §§ 7—13 5
micis libris satis responsum videtur. Nec vero desertarum relictarumque rerum patrocinium suscepimus; non enim homi- num interitu sententiae quoque occidunt, sed lucem auctoris fortasse desiderant; ut haec in philosophia ratio contra omnia 5 disserendi nullamque rem aperte judicandi profecta a Socrate, repetita ab Arcesila, confirmata a Carneade usque ad nostram viguit aetatem; quam nunc prope modum orbam esse in ipsa Graecia intellego. Quod non Academiae vitio, sed tarditate hominum arbitror contigisse. Nam si singulas disciplinas per- ro cipere magnum est, quanto majus omnes? quod. facere iis necesse est, quibus propositum est veri reperiendi causa et con- tra omnes philosophos et pro omnibus dicere. Cujus rei tantae tamque difficilis facultatem consecutum esse me non profiteor, secutum esse prae me fero. Nec tamen fieri potest ut, qui t5 hac ratione philosophentur, ii nihil habeant quod sequantur. Dictum est omnino de hac re alio loco diligentius, sed, quia nimis indociles quidam tardique sunt, admonendi videntur sae- pius. Non enim sumus ii, quibus nihil verum esse videatur, sed ii, qui omnibus veris falsa quaedam adjuncta esse dicamus 20 tanta similitudine, ut in lis nulla insit certa judicandi et assen- tiendi nota. Ex quo exsistit illud, multa esse probabilia quae, quamquam non perciperentur, tamen, quia visum quendam haberent insignem et illustrem, iis sapientis vita regeretur.