NOL
Cato maior de senectute

Chapter 9

III. 7. Cato. Faciam, ut potero, Laeli. Saepe

enim interfui querelis aequalium meorum (pares autem vetere proverbio cum paribus facillime congregantur), quae C. Salinator, quae Sp. Albinus, homines consu-
5 lares, nostri fere aequales, deplorare solebant, tum quod voluptatibus carerent, sine quibus vitam nullam putarent, tum quod spernerentur ab eis, a quibus essent coli soliti. Qui mihi non id videbantur accu- sare, quod esset accusandum. Nam si id culpa se-
10 nectutis accideret, eadem mihi usu venirent reliquis- que omnibus maioribus natu, quorum ego multorum cognovi senectutem sine querela, qui se et libidinum vinculis laxatos esse non moleste ferrent nec a suis despicerentur. Sed omnium istius modi querelarum
15 in moribus est culpa, non in aetate. Moderati enim et nec difficiles nec inhumani senes tolerabilem senec- tutem agunt, importunitas autem et inhumanitas omni aetati molesta est.
8. Laelius. Est, ut dicis, Cato ; sed fortasse dixerit
20 quispiam tibi propter opes et copias et dignitatem tuam tolerabiliorem senectutem videri, id autem non posse multis contingere.
Gato. Est istud quidem, Laeli, aliqiiid, sed nequa- quam in isto sunt omnia. Ut Themistocles fertur
25 Seriphio cuidam in iurgio respondisse, cum ille dixis- set non eum sua sed patriae gloria splendorem asse- cutum : ' Nec hercule,' inquit, ' si ego Seriphius essem, nec tu, si Atheniensis esses, clarus umquam fuisses.' Quod eodem modo de senectute dici potest. Nec enim
30 in summa inopia levis esse senectus potest ne sapi- enti quidem nec insipienti etiam in summa copia non gravis. 9. Aptissima omnino sunt, Scipio et Laeli,
CHAPTERS III., IV. 5
arma senectutis artes exercitationesqiie virtutum, quae in omni aetate cultae, cum diu multumque vixe- ris, mirificos ecferunt fructus, non solum quia num- quam deserunt ne extremo quidem tempore aetatis (quamquam id quidem maximum est), verum etiam 5 quia conscientia bene actae vitae multorumque bene factorum recordatio iucundissima est.