Chapter 8
M. Cato, perfectamque sapientiam, tum vel maxime,
quod numquam tibi senectutem gravem esse senserim,
25 quae plerisque senibus sic odiosa est, ut onus se Aetna gravius dicant sustinere.
Cato. E-em haud sane difficilem, Scipio et Laeli, admirari videmini. Quibus enim nihil est in ipsis opis ad bene beateque vivendum, eis omnis aetas gravis
30 est ; qui autem omnia bona a se ipsi petunt, eis nihil potest malum videri, quod naturae necessitas afferat. Quo in genere est in primis senectus ; quam ut adi-
CHAPTERS I., n. 8
piscantur omnes optant, eandem accusant adeptam; tanta est stultitiae inconstantia atque perversitas. Obrepere aiunt eam citius, quam putassent. Primum quis coegit eos falsum piitare ? qui enim citius adu- lescentiae senectus quam pueritiae adulescentia obre- 5 pit? Deinde qui minus gravis esset eis senectus, si octingentesimum annum agerent quam si octogesi- mum ? praeterita enim aetas quamvis longa cum efiluxisset, nulla consolatione permulcere posset stul- tam senectutem. 5. Quocirca si sapientiam meani lo admirari soletis (quae utinam digna esset opinione vestra nostroque cognomine !), in hoc sumus sapientes, quod naturam optimam ducem tamquam deum sequi- mur eique paremus; a qua non veri simile est, cum ceterae partes aetatis bene discriptae sint, extremum 15 actum tamquam ab inerti poeta esse neglectum. Sed tamen necesse fuit esse aliquid extremum et tamquam in arborum bacis terraeque fructibus maturitate tem- pestiva quasi vietum et caducum, quod ferendum est molliter sapienti. Quid est enim aliud Gigantum 20 modo bellare cum dis nisi naturae repugnare?
6. Laelius. Atqui, Cato, gratissimum nobis, ut etiam pro Scipione pollicear, feceris, si, quoniam speramus, — volumus quidem certe, — senes fieri, niulto ante a te didicerimus, quibus facillime rationibus ingravescen- 25 tem aetatem ferre possimus.
Cato. Faciam vero, Laeli, praesertim si utrique ves- trum, ut dicis, gratum futurum est.
Laelius. Volumus sane, nisi molestum est, Cato, tamquam longam aliquam viam confeceris, quam nobis 30 quoque ingrediendum sit, istuc, quo pervenisti, videre quale sit.
4 CATO MAIOR DE SENECTUTE
