Chapter 6
I. 1. 0 Tite, si quid te adiuero curamve levasso,
Quae nunc te coquit et versat in pectore fixa, Ecquid erit praemi ?
Licet enim mihi versibus eisdem affari te, Attice, qui- bus affatur Flamininum 5
Ille vir haud magna cum re, sed plenus fidei ;
quamquam certo scio non, ut Flamininum,
Sollicitari te, 'IMte, sic noctesque diesque;
novi enim moderationem animi tui et aequitatem teque non cognomen solum Athenis deportasse, sed humani- 10 tatem et prudentiam intellego, Et tamen te suspicor eisdem rebus quibus me ipsum interdum gravius com- moveri, quarum consolatio et maior est et in aliud tempus differenda. Nunc autem visum est mihi de senectute aliquid ad te conscribere. 2. Hoc enim 15 onere, quod mihi commuiie tecum est, aut iam urgen- tis aut certe adventantis senectutis et te et me ipsum levari volo; etsi te quidem id modice ac sapienter sicut omnia et ferre et laturum esse certo scio. Sed mihi,
2 CATO MAIOR DE SENECTUTE
cum de senectute vellem aliquid scribere, tu occurre- bas dignus eo munere, quo uterque nostrum commu- niter uteretur. Mihi quidem ita iucunda huius libri confectio fuit, ut non modo omnes absterserit senectu-
5 tis molestias, sed effecerit mollem etiam et iucundam senectutem. Numquam igitur laudari satis digne phi- losophia poterit, cui qui pareat, omne tempus aetatis sine molestia possit degere. 3. Sed de ceteris et diximus multa et saepe dicemus; hunc librum ad te
10 de senectute misimus. Omnem autem sermonem tri- buimus non Tithono, ut Aristo Ceus (parum enim esset auctoritatis in fabula), sed M. Catoni seni, quo maiorem auctoritatem haberet oratio ; apud quem Lae- lium et Scipionem facimus admirantes, quod is tam
15 facile senectutem ferat, eisque eum respondentem. Qui si eruditius videbitur disputare, quam consuevit ipse in suis libris, attribuito litteris Graecis, quarum constat eum perstudiosum fuisse in senectute. Sed quid opus est plura ? lam enim ipsius" Catonis sermo
20 explicabit nostram omnem de senectute sententiam.
