NOL
Cato maior de senectute

Chapter 26

XXI. 77. Equidera non video, cur, quid ipse sen-

25 tiam de morte, non audeam vobis dicere, quod eo cernere niihi raelius videor, quo ab ea propius absum. Ego vestros patres, tuum, Scipio, tuumque, Laeli, viros clarissimos mihique amicissimos, vivere arbitror, et eam quidem vitam, quae est sola vita nominanda. 30 Nam, dum sumus inclusi in his compagibus corporis, munere quodam necessitatis et gravi opere perfungi- mur ; est enim animus caelestis ex altissimo domicilio
il
CHAPTERS XX. -XXII. 33
depressus et quasi demersus in terram, locum divinae naturae aeternitatique contrarium. Sed credo deos immortales sparsisse animos in corpora humana, ut essent, qui terras tuerentur, quique caelestium ordi- uem contemplantes imitarentur eum vitae modo atque 5 constantia. Nec me solum ratio ac disputatio impulit, ut ita crederem, sed nobilitas etiam summorum pliilo- sophorum et auctoritas. 78. Audiebam Pythagoram Pythagoreosque, incolas paene nostros, qui essent Italici philosophi quondam nominati, numquam dubi- 10 tasse, quin ex universa mente divina delibatos animos haberemus. Demonstrabantur mihi praeterea, quae Socrates supremo vitae die de immortalitate animorum disseruisset, is qui esset omnium sapientissimus ora- culo Apollinis iudicatus. Quid multa? sic persuasi 15 mihi, sic sentio, cum tanta celeritas animorum sit, tanta memoria praeteritorum futurorumque prudentia, tot artes, tantae scientiae, tot inventa, non posse eam naturam, quae res eas contineat, esse mortalem, cum- que semper agitetur animus nec principium motus 20 habeat, quia se ipse moveat, ne finem quidem habi- turum esse motus, quia numquam se ipse sit relictu- rus, et, cum simplex animi esset natura neque haberet in se quicquam admixtum dispar sui atque dissimile, non posse eum dividi ; quod si non posset, non posse 25 interire ; magnoque esse argumento homines scire ple- raque ante quam nati sint, quod iam pueri, cum artes difficiles discant, ita celeriter res innumerabiles arripi- ant, ut eas non tum primum accipere videantur, sed reminisci et recordari. Haec Platonis fere. 30