Chapter 25
XIX. Quarta restat causa, quae maxime angere
^' atque sollicitam habere nostram aetatem videtur,
appropinquatio mortis, quae certe a senectute non
30, potest esse longe. 0 miserum senem, qui mortem
r contemnendam esse in tam longa aetate non viderit !
quae aut plane neglegenda est, si omnino exstinguit
X-
CHAPTERS XVIII., XIX. 29
animum, aiit etiam optanda, si aliqiio eiim deducit, ^ ubi sit futurus aeternus. 67. Atqui tertium certe uihil «^ inveniri potest; quid igitur timeam, si aut non miser post mortem aut beatus etiam f uturus sum ? Quam- quam quis est tam stultus, quamvis sit adulescens, cui 5 sit exploratum se ad vesperum esse victurum ? Quin etiam aetas illa multo plures quam nostra casus mortis habet ; facilius in morbos incidunt adulescentes, gra- vius aegrotant, tristius curantur. Itaque pauci veni- unt ad senectutem; quod ni ita accideret, melius et lo prudentius viveretur. Mens enim et ratio et consilium in senibus est; qui si nulli fuissent, nullae omnino civitates fuissent. Sed redeo ad mortem impendentem. Quod est istud crimen senectutis, cum id ei videatis cum adulescentia esse commune ? 68. Sensi ego in 15 optimo filio, tu in exspectatis ad amplissimam dignita- tem fratribus, Scipio, mortem omni aetati esse commu- nem. At sperat adulescens diu se victurum, quod sperare idem senex non potest. Insipienter sperat. Quid enim stultius quam incerta pro certis habere, falsa 20 pro veris? At senex ne quod speret quidem habet. At est eo meliore condicione quam adulescens, quo- niam id, quod ille sperat, hic consecutus est ; ille vult diu vivere, hic diu vixit. 69. Quamquam, o di boni ! quid est in hominis natura diu ? Da enim summum 25 tempus, exspectemus Tartessiorum regis aetatem (fuit enim, ut scriptum video, Arganthonius quidam Gadi- bus, qui octoginta regnavit annos, centum viginti vixit) — sed mihi ne diuturnum quidem quicquam videtur, in quo est aliquid extremum. Cum enim id 30 advenit, tum illud, quod praeteriit, effluxit; tantum remanet, quod virtute et recte factis consecutus sis ;
^
30 CATO MAIOR DE SENECTUTE
liorae qiiidem ceduiit et dies et menses et anni, nec praeteritum tempus umquam revertitur, nec, quid se- quatur, sciri potest; quod cuique temporis ad viven- dum datur, eo debet esse contentus. 70. Neque enim
5 histrioni, ut placeat, peragenda fabula est, modo, in quocumque fuerit actu, probetur, neque sapienti usque ad 'Plaudite' veniendum est. Breve enim tempus aetatis satis longum est ad bene lionesteque vivendum ; sin processerit longius, non magis dolendum est, quam
10 agricolae dolent praeterita verni temporis suavitate aestatera autumnumque venisse. Ver enim tamquam adulescentiam significat ostenditque fructus futuros, reliqua autem tempora demetendis f ructibus et perci- piendis accommodata sunt. 71. Fructus autem se-
15 nectutis est, ut saepe dixi, ante partorum bonorum memoria et copia. Omnia autem, quae secundum naturam fiunt, sunt habenda in bonis. Quid est autem tam secundum naturam quam senibus emori ? quod idem contingit adulescentibus adversante et repug-
20 nante natura. Itaque adulescentes mihi mori sic videntur, ut cum aquae multitudine flammae vis oppri- mitur, senes autem sic, ut cum sua sponte nulla adhi- bita vi consumptus ignis exstinguitur ; et quasi poma ex arboribus, cruda si sunt, vi evelluntur, si matura
25 et cocta, decidunt, sic vitam adulescentibus vis aufert, senibus maturitas ; quae quidem mihi tam iucunda est, ut, quo propius ad mortem accedam, quasi terram videre videar aliquandoque in portum ex longa navi- gatione esse venturus.
30 XX. 72. Senectutis autem nullus est certus termi- nus, recteque in ea vivitur, quoad munus oifici exsequi et tueri possis mortemque contemnere ; ex quo fit, ut
CHAPTERS XIX., XX. 31
aniraosior etiam senectiis sit quam adulescentia et for- tior. Hoc illutl est, quod Pisistrato tyranno a Solone responsum est, cum illi quaerenti, qiia tandem re fre- tus sibi tam audaciter obsisteret, respondisse dicitur; ^Seuectute.' Sed vivendi est finis optimus, cum inte- 5 gra mente certisque sensibus opus ipsa suum eadem, quae coagmentavit, natura dissolvit. Ut navem, ut aedificium idem destruit facillime, qui construxit, sic hominem eadem optime, quae conglutinavit, natura dissolvit. lam omnis conglutinatio recens aegre, in- lo veterata facile divellitur. Ita fit, iit illud breve vitae reliquum nec avide appetendum senibus nec sine causa deserendum sit ; 73. vetatque Py thagoras iniussu im- peratoris, id est dei, de praesidio et statione vitae de- cedere. Solonis quidem sapientis elogium est, quo se 15 negat velle suam mortem dolore amicorum et lamentis vacare. Vult, credo, se esse carum suis ; sed liaud scio an melius Ennius :
Nemo me dacrumis decoret neque funera fletu
Faxit. 20
Non censet lugendam esse mortem, quam immortalitas / consequatur. 74. lam sensus moriendi aliquis esse T" • 2_ potest, isque ad exiguum tempus, praesertim sei^i^ost / i, mortem quidem sensus aut optandus aut nulhis est. / i/ Sed hoc meditatum ab adulescentia debet esse, mortem 25 / /^ esse nemo potest. Moriendum enim certe est, et in- /^> certum an hoc ipso die. Mortem igitur omnibus horis /^^ impendentem timens qui poterit animo consistere ? /y De qua non ita longa disputatione opus esse videtur, 30 ^ 7 cum recorder non L. Brutum, qui in liberanda patria
32 CATO MAIOR DE SENECTUTE
est interfectufef/75. noii duos Decios, qui ad volunta- riam mortera cursuni equorum incitaverunt^ )non M. Atilium, qui ad supplicium est profectus, ut fidem hosti datam conservaretyiion duos Scipiones, qui iter 5 ' Poen;s vel corporibus suis obstruere voluerun^, non avum tuum L. Paulum, qui morte luit collegae in Can- nensi ignominia temeritatemj non M. Marcellum, cuius interitum ne crudelissimus a]uidem hostis honore se- ^) ! pulturae carere passus esOed legiones nostras, quod ^j^ scripsi in Originibus, in eum locum saepe profectas 3 f alacri animo et erecto, unde se redituras numquam y : arbitrarentur. Quod igitur adulescentes, et ei quidem P ; non solum indocti, sed etiam rustici, contemnunt, id docti senes extimescent ? 76. Omnino, ut mihi qui- 15 dem videtur, studiorum omnium satietas vitae facit satietatem. Sunt pueritiae studia certa; num igitur .;,' ea desiderant adulescentes ? sunt ineuntis adulescen- - tiae; num ea constans iam requirit aetas, quae media ;• ' dicitur ? sunt etiam eius aetatis ; ne ea quidem quae- 20 runtur in senectute ; sunt extrema quaedam studia ^. senectutis ; ergo, vit superiorura aetatura studia occi- dunt, sic occidunt etiam senectutis ; quod cum evenit, satietas vitae terapus raaturura raortis^ffert.
