Chapter 24
XVIII. 62. Sed in omni oratione mementote eam
me senectutem laudare, quae fundamentis adulescen- lo tiae constituta sit. Ex quo efficitur, id quod ego magno quondam cum assensu omnium dixi, miseram esse senectutem, quae se oratione defenderet. Non cani nec rugae repente auctoritatem arripere possunt, sed honeste acta superior aetas fructus capit auctori- 15 tatis extremos. 63. Haec enim ipsa sunt honorabilia, quae videntur levia atque communia, salutari, appeti, decedi, assurgi, deduci, reduci, consuli; quae et apud nos et in aliis civitatibus, ut quaeque optime morata est, ita diligentissime observantur. Lysandrum Lace- 20 daemonium, cuius modo feci mentionem, dicere aiunt solitum Lacedaemonem esse honestissimum domicilium senectutis ; nusquam enim tantum tribuitur aetati, nus- quam est senectus honoratior. Quin etiam memoriae proditum est, cum Athenis ludis quidam in theatrum 25 grandis natu venisset, magno consessu locum nusquam ei datum a suis civibus ; cum autem ad Lacedaemonios accessisset, qui legati cum essent, certo in loco conse- derant, consurrexisse omnes illi dicuntur et senem sessum recepisse. 64. Quibus cum a cuncto consessu 30 plausus esset multiplex datus, dixisse ex eis quendam Athenienses scire, quae recta essent, sed facere nolle.
28 CATO MAIOR I)E SENECTUTE
Miilta in vestro collegio praeclara, sed hoc, de quo agimus, in priniis, quod, ut quisque aetate antecedit, ita sententiae principatum tenet, neque solum honore antecedentibus, sed eis etiam, qui cum imperio sunt,
5 maiores natu augures anteponuntur. Quae sunt igitur vohiptates corporis cum auctoritatis praemiis compa- randae ? quibus qui splendide usi sunt, ei mihi viden- tur fabulam aetatis peregisse nec tamquam inexercitati histriones in extremo actu corruisse.
10 65. At sunt morosi et anxii et iracundi et difficiles senes. Si quaerimus, etiam avari ; sed haec morum vitia sunt, non senectutis. Ac morositas tamen et ea vitia, quae dixi, habent aliquid excusationis non illius quidem iustae, sed quae probari posse videatur ; con-
15 temni se putant, despici, illudi; praeterea in fragili corpore odiosa omnis offensio est. Quae tamen omnia dulciora fiunt et moribus bonis et artibus, idque cum in vita, tum in scaena intellegi potest ex eis fratribus, qui in Adelphis sunt. Quanta in altero diritas, in
20 altero comitas ! Sic se res habet : ut enim non omne vinum, sic non omnis natura vetustate coacescit. Se veritatem in senectute probo, sed eam, sicut alia, modi- cam, acerbitatem nullo niodo. 66. Avaritia vero senilis quid sibi velit, non intellego; potest enim quic-
25 quam esse absurdius quam, quo viae minus restet, eo plus viatici quaerere ?
