NOL
Cato maior de senectute

Chapter 23

XVII. 59. Multas ad res perutiles Xenophontis

libri sunt; quos legite, quaeso, studiose, ut facitis. Quam copiose ab eo agri cultura laudatur in eo libro, qui est de tuenda re familiari, qui Oeconomicus inscri- 25 bitur ! Atque ut intellegatis nihil ei tam regale videri quam studium agri colendi, Socrates in eo libro loqui- tur cum Critobulo Cyrum rainorem, Persarum regem, praestantem ingenio atque imperi gloria, cum Lysan- der Lacedaemonius, vir summae virtutis, venisset ad 30 eum Sardis eique dona a sociis attulisset, et ceteris in rebus comem erga Lysandrum atque humanum fuisse
26 CATO MAIOR DE SKNECTUTK
et ei quendain consaeptum agrum diligenter consitum ostendisse. Cum autem admiraretur Lysander et pro- ceritates arborum et directos in quincuncem ordines et humum subactam atque puram et suavitatem odorum,
5 qui afflarentur ex floribus, tum eum dixisse mirari se non modo diligentiam, sed etiam sollertiam eius, a quo essent illa dimensa atque discripta ; et Cyrum respon- disse : * Atqui ego ista sum omnia dimensus ; mei sunt ordines, mea discriptio, multae etiam istarum arborum
10 mea manu sunt sataeJ Tum Lysandrum intuentem purpuram eius et nitorem corporis ornatumque Persi- cum multo auro multisque gemmis dixisse : ' Rite vero te, Cyre, heatum ferunt, quoniam virtuti tuae fortuna coniuncta est^ 60. Hac igitur fortuna frui licet seni-
15 bus, nec aetas impedit, quo minus et ceterarum rerum et in primis agri colendi studia teneamus usque ad ultimum tempus senectutis. M. quidem Valerium Corvinum accepimus ad centesimum annum perdux- isse, cum esset, acta iam aetate, in agris eosque coleret;
20 cuius inter primum et sextum consulatum sex et quadraginta anni interfuerunt. Ita, quantum spatium aetatis maiores ad senectutis initium esse voluerunt, tantus illi cursus honorum f uit ; atque huius extrema aetas hoc beatior quam media, quod auctoritatis habe-
25 bat plus, laboris minus ; apex est autem senectutis auctoritas. 61. Quanta fuit in L. Caecilio Metello, quanta in A. Atilio Calatino ! in quem illud elogium :
Hunc unum plurimae consentiunt gentes Populi primarium fuisse virum.
soNotum est totum carmen incisum in sepulcro. lure igitur gravis, cuius de laudibus omnium esset fama con-
CHAPTERS XVII., XVIII. 27
sentiens. Quem virum nuper P. Crassum, pontificem maximum, qiiem postea M. Lepidum, eodem saeerdo- tio praeditum, vidimus ! Quid de Paulo aut Africano loquar aut, ut iam ante, de Maximo ? quorum non in sententia solum, sed etiam in nutu residebat auctoritas. 5 Habet senectus lionorata praesertim taiitam auctori- tatem, ut ea pluris sit quam omnes adulescentiae voluptates.