NOL
Cato maior de senectute

Chapter 22

XV. 51. Venio nunc ad voluptates agricolarum,

quibus ego incredibiliter delector; quae nec ulla im- pediuntur senectute et mihi ad sapientis vitam proxime
15 videntur accedere. Habent enim rationem cum terra, quae numquam recusat imperiura nec umquam sine usura reddit, quod accepit, sed alias minore, plerumque maiore cum faenore. Quamquam me quidem non fructus modo, sed etiam ipsius terrae vis ac natura
20 delectat. Quae cum gremio mollito ac subacto spar- sum semen excepit, primum id occaecatum cohibet, ex quo occatio, quae hoc efficit, nominata est, deinde tepefactum vapore et compressu suo diffundit et elicit herbescentem ex eo viriditatem, quae nixa fibris stir-
25 pium sensim adulescit culmoque erecta geniculato vaginis iani quasi pubescens includitur; e quibus cum emersit, fundit frugem spici ordine structam et contra avium minorum morsus munitur vallo arista- rum. 52. Quid ego vitium ortus, satus, incrementa
30 commemorem ? Satiari delectatione non possum, ut raeae senectutis requietem oblectaraenturaque noscatis. Omitto enim vira ipsara omnium, quae generantur e
CHAPTERS XIV., XV. 23
terra ; quae ex fici tautulo grano aut ex acini vinaceo aut ex ceteraruni frugum aut stirpium minutissimis seminibus tantos truncos ramosque procreet. Malleoli, plantae, sarmenta, viviradices, propagines nonne effi- ciunt, ut quemvis cum admiratione delectent? Vitis 5 quidem, quae natura caduca est et, nisi fulta est, fertur ad terram, eadem, ut se erigat, claviculis suis quasi manibus, quicquid est nacta, complectitur ; quam ser- pentem multiplici lapsu et erratico ferro amputans coercet ars agricolarum, ne silvescat sarmentis et in lo omnes partes nimia fundatur. 53. Itaque ineunte vere in eis, quae relicta sunt, exsistit tamquam ad articulos sarmentorum ea, quae gemma dicitur, a qua oriens uva se ostendit, quae et suco terrae et calore solis augescens primo est peracerba gustatu, dein 15 maturata dulcescit vestitaque pampinis nec modico tepore caret et nimios solis defendit ardores. Qua quid potest esse cum fructu laetius, tum aspectu pul- clirius ? Cuius quidem non utilitas me solum, ut ante dixi, sed etiam cultura et natura ipsa delectat, admini- 20 culorum ordines, capitum iugatio, religatio et propa- gatio vitium, sarmentorum ea, quam dixi, aliorum amputatio, aliorum immissio. Quid ego irrigationes, quid fossiones agri repastinationesque proferam, qui- bus fit multo terra fecundior ? quid de utilitate loquar 25 stercorandi ? 54. Dixi in eo libro, quem de rebus rus- ticis scripsi ; de qua doctus Hesiodus ne verbum qui- dem fecit, cum de cultura agri scriberet. At Homerus, qui multis, ut mihi videtur, ante saeculis fuit, Laertam lenientem desiderium, quod capiebat e filio, colentem 30 agrum et eum stercorantem facit. Nec vero segetibus solum et pratis et vineis et arbustis res rusticae laetae
24 CATO MAIOR DE SENECTUTE
sunt, sed liortis etiain et pomariis, tum pecudum pastu, apium examinibus, florum omnium varietate. Nec consitiones modo delectant, sed etiam insitiones, quibus nihil invenit agri cultura sollertius.
5 XVI. 55. Possum persequi permulta oblectamenta rerum rusticarum, sed ea ipsa, quae dixi, sentio fuisse longiora. Ignoscetis autem ; nam et studio rusticarum rerum provectus sum, et senectus est natura loquacior, ne ab omnibus eam vitiis videar vindicare. Ergo in
10 hac vita M'. Curius, cum de Samnitibus, de Sabinis, de Pyrrho triumphasset, consumpsit extremum tempus aetatis. Cuius quidem ego villam contemplans (abest enim non longe a mea) admirari satis non possum vel hominis ipsius continentiam vel temporum discipliuam.
15 Curio ad focum sedenti magnum auri pondus Samnites cum attulissent, repudiati sunt; non enim aurum ha- bere praeclarum sibi videri dixit, sed eis, qui haberent aurum, imperare. 56. Poteratne tantus animus effi- cere non iucundam senectutem ? Sed venio ad agri-
20 colas, ne a me ipso recedam. In agris erant tum senatores, id est senes, siquidem aranti L. Quinctio Cincinnato nuntiatum est eum dictatorem esse factum ; cuius dictatoris iussu magister equitum C. Servilius Ahala Sp. Maelium regnum appetentem occupatum
23 interemit. A villa in senatum arcessebatur et Curius et ceteri senes, ex quo, qui eos arcessebant, viatores nominati sunt. Num igitur horum senectus misera- bilis fuit, qui se agri cultione oblectabant ? Mea qui- dem sententia haud scio an nulla beatior possit esse,
30 neque solura officio, quod hominum generi universo cultura agrorum est salutaris, sed et delectatione, quam dixi, et saturitate copiaque rerum omuium, quae ad
CHAPTERS XV.-XVII. 26
victiim hominum, ad cultum etiam deorum pertinent, ut, quoniam haec quidam desiderant, in gratiam iam cum voluptate redeamus. Semper enim boni assidui- que domini referta cella vinaria, olearia, etiam penaria est, villaque tota locuples est, abundat porco, haedo, 5 agno, gallina, lacte, caseo, melle. lam hortum ipsi agricolae succidiam alteram appellant. Conditiora facit haec supervacaneis etiam operis aucupium atque veuatio. 57. Quid de pratorum viriditate aut arbo- rum ordinibus aut vinearum olivetorumve specie phira lo dicam ? brevi praecidam : Agro bene culto nihil potest esse nec usu uberius nec specie ornatius; ad quem fruendum non modo non retardat, verum etiam invitat atque allectat senectus. Ubi enim potest illa aetas aut calescere vel apricatione melius vel igni aut vicis- 15 sim umbris aquisve refrigerari sahibrius? 58. Sibi habeant igitur arma, sibi equos, sibi hastas, sibi cla- vam et pilam, sibi natationes atque cursus, nobis seni- bus ex kisionibus multis talos relinquaht et tesseras, — id ipsum ut hibebit, quoniam sine eis beata esse 20 senectus potest.