NOL
Cato maior de senectute

Chapter 21

C. Duellium M. F., qui Poenos classe primus device-

rat, redeuntem a cena senem saepe videbam puer; 25 delectabatur cereo funali et tibicine, quae sibi nullo exemplo privatus sumpserat; tantum licentiae dabat gloria. 45. Sed quid ego alios ? ad me ipsum iam revertar. Primum habui semper sodales. Sodalitates autem Magnae Matris me quaestore constitutae sunt 30 sacris Idaeis acceptis. Epulabar igitur cum sodali- bus omnino modice, sed erat quidam fervor aetatis;
20 CATO MAIOR DE SENECTUTE
qua progrediente omnia fiiint in dies mitiora. Neque enim ipsorum conviviorum delectationem voluptatibus corporis magis qnam coetu amicorum et sermonibus metiebar. Bene enim maiores accubitionem epularem
5 amicorum, quia vitae coniunctionem haberet, convi- yium nominaverunt, melius quam Graeci, qui hoc idem tum compotationem, tum concenationem vocant, ut, quod in eo genere minimum est, id maxime probare videantur.
10 XIV. 46. Ego vero propter sermonis delectationem tempestivis quoque conviviis delector, nec cum aequa- libus sohim, qui x^auci admodum restant, sed cum vestra etiam aetate atque vobiscum, habeoque senectuti mag- nam gratiam, quae mihi sermonis aviditatem auxit,
15 potionis et cibi sustulit. Quodsi quem etiam ista de- lectant (ne omnino belhim indixisse videar vohiptati, cuius est fortasse quidam naturalis modus), non intel- lego ne in istis quidem ipsis vohiptatibus carere sensu senectutem. Me vero et magisteria delectant a maio-
20 ribus instituta et is sermo, qui more maiorum a summo adhibetur in poculo, et pocula, sicut in Symposio Xe- nophontis est, minuta atque rorantia, et refrigeratio aestate et vicissim aut sol aut ignis hibernus; quae quidem etiam in Sabinis persequi soleo conviviumque
25 vicinorum cotidie compleo, quod ad multam noctem, quam maxiine possumus, vario sermone producimus. 47. At non est vohiptatum tanta quasi titiUatio in senibus. Credo, sed ne desideratio quidem; nihil autem est molestum, quod non desideres. Bene So-
30 phocles, cum ex eo quidam iam affecto aetate quaere- ret, utereturne rebus veneriis: ' Di meliora!^ inquit; ' lihenter vero istinc sicut ab domino agresti ac farioso
CHAPTERS XIII., XIV. 21
iwofugi.'' Cupidis eniin rerum talium odiosum fortasse et molestum est carere, satiatis vero et expletis iucun- dius est carere quam frui. Quamquam non caret is qui non desiderat ; ergo hoc non desiderare dico esse iucundius. 48. Quodsi istis ipsis voluptatibus bona 5 aetas fruitur libentius, primum parvulis fruitur rebus, ut diximus, deinde eis, quibus senectus, etiamsi non abunde potitur, non omnino caret. Ut Turpione Am- bivio magis delectatur, qui in prima cavea spectat, de- lectatur tamen etiam, qui in ultima, sic adulescentia lo voluptates propter intuens magis fortasse laetatur, sed delectatur etiam senectus procul eas spectans tantum quantum sat est. 49. At illa quanti sunt, animum tamquam emeritis stipendiis. libidinis, ambitionis, con- tentionis, inimicitiarum, cupiditatum omnium secum 15 esse secumque, ut dicitur, vivere ! Si vero liabet ali- quod tamquam pabulum studi atque doctrinae, nihil est otiosa senectute iucundius. Exerceri videbamus in studio dimetiendi paene caeli atque terrae C. GaUum, familiarem patris tui, Scipio ; quotiens illum lux noctu 20 aliquid describere ingressum, quotiens nox oppressit, cum mane coepisset ! quam delectabat eum defectio- nes solis et lunae multo ante nobis praedicere! 50. Quid in levioribus studiis, sed tamen acutis ? quam gaudebat bello suo Punico Naevius ! quam Tru- 25 culento Plautus, quam Pseudolo! Vidi etiam senem Livium ; qui cum sex annis ante quam ego natus sum, fabulam docuisset Centone Tuditanoque consulibus, usque ad adulescentiam meam processit aetate. Quid de P. Licini Crassi et pontificii et civilis iuris studio 30 loquar aut de huius P. Scipionis, qui his paucis die- bus pontifex maximus f actus est ? Atque eos omnes,
22 CATO MAIOR DE SENECTUTE
quos coinmemoravi, liis studiis flagrantes senes vidi- mus ; M. vero Oethegum, quem recte ' Suadae medul- lam' dixit Ennius, quanto studio exerceri in dicendo videbamus etiam senem ! Quae sunt igitur epularum
5 aut ludorum aut scortorum voluptates cum his volup- tatibus comparandae ? Atque haec quidem studia doctrinae ; quae quidem prudentibus et bene institutis pariter cum aetate crescunt, ut honestum illud Solonis sit, quod ait versiculo quodam, ut ante dixi, senescere
10 se multa in dies addiscentem, qua voluptate animi nulla certe potest esse maior.