NOL
Cato maior de senectute

Chapter 20

C. Fabricium, quod, cum apud regem Pyrrhum legatus

esset, audisset a Thessalo Cinea esse quendam Athenis.
CHAPTERS XII., XIII. 19
qui se sapieiitem profiteretur, eumque dicere omnia, quae faceremus, ad voluptatem esse refereiida. Quod ex eo audientes M'. Curium et Ti. Coruncanium optare solitos, ut id Samnitibus ipsique Pyrrho persuaderetur, quo facilius vinci possent, cum se voluptatibus dedis- 5 sent. Vixerat M'. Curius cum P. Decio, qui quin- quennio ante eum consulem se pro re publica quarto consulatu devoverat; norat eundem Fabricius, norat Coruncanius ; qui cum ex sua vita, tum ex eius, quem dico, Deci, facto iudicabant esse profecto aliquid natura lo pulchrum atque praeclarum, quod sua sponte peteretur, quodque spreta et contempta voluptate optimus quis- que sequeretur. 44. Quorsus igitur tam multa de voluptate? Quia non modo vituperatio nulla, sed etiam summa laus senectutis est, quod ea voluptates 15 nullas magnopere desiderat. Caret epulis exstructis- que mensis et frequentibus poculis, caret ergo etiam vinulentia et cruditate et insomniis. Sed si aliquid dandum est voluptati, quoniam eius blanditiis non facile obsistimus (divine enim Plato escam malorum 20 appellat voluptatem, quod ea videlicet homines capi- antur ut pisces), quamquam immoderatis epulis caret senectus, modicis tamen conviviis delectari potest.