NOL
Cato maior de senectute

Chapter 18

XII. 39. Sequitur tertia vituperatio senectutis,

quod eam carere dicunt voluptatibus. O praeclarum munus aetatis, siquidem id aufert a nobis, quod est in lo adulescentia vitiosissimum ! Accipite enim, optimi adulescentes, veterem orationem Archytae Tarentini, magni in primis et praeclari viri, quae mihi tradita est, cum essem adulescens Tarenti cum Q. Maximo. Nullam capitaliorem pestem quam voluptatem corporis 15 hominibus dicebat a natura datam, cuius voluptatis avidae libidines temere et ecfrenate ad potiendum in- citarentur. 40. Hinc patriae proditiones, hinc rerum publicarum eversiones, hinc cum hostibus clandestina colloquia nasci, nullum denique scehis, nulhim malum 20 facinus esse, ad quod suscipiendum non Hbido volupta- tis impelleret, stnpra vero et adulteria et omne tale flagitium nullis excitari aliis illecebris nisi vohiptatis ; cumque homini sive natura sive quis deus nihil mente praestabilius dedisset, huic divino muneri ac dono nihil 25 tam esse inimicum quam voluptatem ; 41. nec enim libidine dominante temperantiae locum esse, neque om- nino in voluptatis regno virtutem posse consistere. Quod quo magis intellegi posset, fingere animo iube- bat tanta incitatum aliquem vokiptate corporis, quanta 30 percipi posset maxima ; nemini censebat fore dubium, quin tam diu, dum ita gauderet, nihil agitare mente,
18 CATO MAIOR DE SENECTUTE
niliil ratione, niliil cogitatione consequi posset. Quo- circa niliil esse tani detestabile tamque pestiferum quam voluptatem, siquidem ea, cum maior esset atque longinquior, omne animi lumen exstingueret. Haec
5 cum C. Pontio Samnite, patre eius, a quo Caudino proelio Sp. Postumius, T. Veturius consules superati sunt, locutum Archytam Nearchus Tarentinus hospes noster, qui in amicitia populi Romani permanserat, se a maioribus natu accepisse dicebat, cum quidem ei
10 sermoni interfuisset Plato Atheniensis, quem Taren- tum venisse L. Camillo, Ap. Claudio consulibus reperio. 42. Quorsus hoc ? Ut intellegeretis, si vohiptatem aspernari ratione et sapientia non possemus, magnam habendam esse senectuti gratiam, quae efficeret, ut id
15 non liberet, quod non oporteret. Impedit enim con- silium vohiptas, rationi inimica est, mentis, ut ita dicam, praestringit oculos nec habet unum cum virtute commercium. Invitus feci, ut fortissimi viri T. Fla- minini fratrem, L. Flamininum, e senatu eicerem
20 septem annis post, quam consul fuisset, sed notandam putavi libidinem. Ille enim, cum esset consul in Gallia, exoratus in convivio a scorto est, ut securi feriret aliquem eorum, qui in vinculis essent damnati rei capitalis. Hic Tito fratre suo censore, qui proxi-
25 mus ante me f uerat, elapsus est ; niihi vero et FLaceo neutiquam probari potuit tam flagitiosa et tam perdita libido, quae cuni probro privato coniungeret imperi dedecus.