NOL
Cato maior de senectute

Chapter 17

XI. Ne sint in senectute vires. Ne postulantur

quidem vires a senectute. Ergo et legibus et institutis vacat aetas nostra muneribus eis, quae non possunt lo sine viribus sustineri. Itaque non modo, quod non possumus, sed ne quantum possumus quidem cogimur. 35. At multi ita sunt imbecilli senes, ut nullum offici aut omnino vitae munus exsequi possint. At id qui- dem non proprium senectutis vitium est, sed commune 15 valetudinis. Quam fuit imbecillus P. Africani lilius, is qui te adoptavit, quam tenui aut nulla potius vale- tudine ! Quod ni ita fuisset, alterum illud exstitisset lumen civitatis; ad paternam enim magnitudinem animi doctrina uberior accesserat. Quid rairum igitur 20 in senibus, si infirmi sunt aliquando, cum id ne adu- lescentes quidem effugere possint? Resistendum, Laeli et Scipio, senectuti est, eiusque vitia diligentia compensanda sunt ; pugnandum tamquam contra mor- bum sic contra senectutem ; 36. habenda ratio valetu- 25 dinis ; utendum exercitationibus modicis ; tantum cibi et potionis adliibendum, ut reficiantur vires, non oppri- mantur. Nec vero corpori solum subveniendum est, sed menti atque animo multo magis; nam haec quo- que, nisi tamquam himini oleum instilles, extinguuntur 30 senectute. Et corpora quidem exercitationum defati- gatione ingravescunt, animi autem exercendo levantur.
16 CATO MAIOR DE SENECTUTE
Nam quos ait Caecilius comicos stultos senes, hos sig- nificat credulos, obliviosos, dissolutos, quae vitia suut non senectutis, sed inertis, ignavae, somniculosae se- nectutis. Ut petulantia, ut libido magis est adule-
5 scentium quam senum, nec tamen omnium adulescen- tium, sed non proborum, sic ista senilis stultitia, quae deliratio appellari solet, senum levium est, non om- nium. 37. Quattuor robustos filios, quinque filias, tantam domum, tantas clientelas Appius regebat et
10 caecus et senex; intentum enim animum tamquam arcum habebat nec languescens succumbebat senectuti ; tenebat non modo auctoritatem, sed etiam imperium in suos, metuebant servi, verebantur liberi, carum omnes habebant ; vigebat in illa domo patrius mos et
15 disciplina. 38. Ita enim senectus honesta est, si se ipsa defendit, si ius suum retinet, si nemini emanci- pata est, si usque ad ultimum spiritum dominatur in suos. Ut enim adulescentem, in quo est senile aliquid, sic senem, in quo est aliquid adulescentis, probo;
20 quod qui sequitur, corpore senex esse poterit, animo numquam erit. Septimus mihi liber Originum est in manibus, omnia antiquitatis monumenta colligo, cau- sarum illustrium, quascumque defendi, nunc cum maxime conficio orationes, ius augurium, pontificium,
25 civile tracto, multum etiam Graecis litteris utor Py- thagoreorumque more, exercendae memoriae gratia, quid quoque die dixerim, audierim, egerim, comme- moro vesperi. Haec sunt exercitationes ingeni, haec curricula mentis, in his desudans atque elaborans cor-
30 poris vires non magno opere desidero. Adsum amicis, venio in senatum frequens ultroque affero res multum et diu cogitatas easque tueor animi, non corporis viri-
CHAPTERS XI., XII. 17
bus. Qiias si exseqiii nequirem, tamen me leetnliis meus oblectaret ea ipsa cogitantem, quae iam agere non possem ; sed ut possim, facit acta vita. Semper enim in his studiis laboribusque viventi non intellegi- tur quando obrepat senectus. Ita sensim sine sensu 5 aetas senescit nec subito frangitur, sed diuturnitate exstinguitur.