Chapter 16
X. 31. Videtisne, ut apud Homerum saepissime
Nestor de virtutibus suis praedicet ? Tertiam iam enim aetatem hominum videbat, nec erat ei veren- dum, ne vera praedicans de se nimis videretur aut 25 insolens aut loquax. Etenim, ut ait Homerus, ' ex eius lingua melle dulcior Jluehat oratio/ quam ad sua- vitatem nullis egebat corporis viribus. Et tamen dux ille Graeciae nusquam optat, ut Aiacis similes habeat decem, sed ut Nestoris; quod si sibi acciderit, non 30 dubitat, quin brevi sit Troia peritura. 32. Sed redeo ad me. Quartum ago annum et octogesimum ;
14 CATO MAIOR DE SENECTUTE
vellem equidem idem possem gloriari, quod Cyrus, sed tamen hoc queo dicere, non me quidem eis esse viribus, quibus aut miles bello Punico aut quaestor eodem bello aut consul in Hispania fuerim aut quadriennio
5 post, cum tribunus militaris depugnavi apud Ther- mopylas M'. Glabrione consule, sed tamen, ut vos videtis, non plane me enervavit, non afflixit senectus, non curia vires meas desiderat, non rostra, non amici, non clientes, non hospites. Nec enim umquam sum
10 assensus veteri illi laudatoque proverbio, quod liionet mature fieri senem, si diu velis senex esse. Ego vero me minus diu senem esse mallem quam esse senem, ante quam essem. Itaque nemo adhuc convenire me voluit, cui fuerim occupatus. 33. At minus habeo
15 virium quam vestrum utervis. Ne vos quidem T. Ponti centurionis vires habetis; num idcirco est ille praestantior? Moderatio modo virium adsit, et tan- tum, quantum potest quisque, nitatur; ne ille non magno desiderio tenebitur virium. Olympiae per sta-
20 dium ingressus esse Milo dicitur, cum umeris susti- neret bovem. Utrum igitur has corporis an Pythagorae tibi malis vires ingeni dari ? Denique isto bono utare, dum adsit, cum absit, ne requiras; nisi forte adules- centes pueritiam, paululum aetate progressi adules-
25 centiam debent requirere. Cursus est certus aetatis et una via naturae, eaque simplex, suaque cuique parti aetatis tempestivitas est data, ut et infirmitas puerorum et ferocitas iuvenura et gravitas iam con- stantis aetatis et senectutis maturitas naturale quid-
'M dam habeat, quod suo tempore percipi debeat. 34. Audire te arbitror, Scipio, hospes tuus avitus Masinissa quae faciat hodie nonaginta natus annos;
CHAPTERS X., XI. 15
cum ingressus iter pedibus sit, in equum omnino non ascendere, cum autem equo, ex equo non descendere, nullo imbri, nullo frigore adduci, ut capite operto sit, summam esse in eo siccitatem corporis, itaque omnia exsequi regis officia et munera. Fotest igitur exerci- 5 tatio et temperantia etiam in senectute conservare aliquid pristini roboris.
