Chapter 15
IX. 27. I^ec nunc qiiidem vires desidero adules-
centis (is enim erat locus alter de vitiis senectutis),
10 non plus, quam adulescens tauri aut elephanti desi- derabam. Quod est, eo decet uti et, quicquid agas, agere pro viribus. Quae enim vox potest esse con- temptior quam Milonis Crotoniatae? qui cum iam senex esset athletasque se exercentes in curriculo
15 videret, aspexisse lacertos suos dicitur illacrimansque dixisse : 'At hi quidem 7nortui iam sunt.'' Non vero tam isti quam tu ipse, nugator! neque enim ex te umquam es nobilitatus, sed ex lateribus et lacertis tuis. Nihil Sex. Aelius tale, nihil multis annis ante
20 Ti. Coruncanius, nihil modo V. Crassus, a quibus iura civibus praescribebantur ; quorum usque ad extremum spiritum est provecta prudentia. 28. Orator metuo ne languescat senectute; est enim munus eius non ingeni solum, sed laterum etiam et virium. Omnino
25 canorum illud in voce splendescit etiam nescio quo pacto in senectute, quod equidem adhuc non amisi, et videtis annos ; sed tamen est decorus senis sermo quietus et remissus, facitque persaepe ipsa sibi audieii- tiam diserti senis compta et mitis oratio. Quam si
30 ipse exsequi nequeas, possis tamen Scipioni praecipere et Laelio. Quid eniin est iucundius senectute stipata studiis iuventutis ? 29. An iie illas quidem vires
CHAPTERS IX., X. 13
seiiectuti relinquimns, ut adulescentes doceat, insti- tuat, ad onine offici munus instruat? quo quidem opere quid potest esse praeclarius ? Mihi vero et Cn. et P. Scipiones et avi tui duo, L. Aemilius et P. Afri- canus, comitatu nobilium iuvenum fortunati videban- 5 tur, nec ulli bonarum artium magistri non beati putandi, quamvis consenuerint vires atque defecerint. Etsi ista ipsa defectio virium adulescentiae vitiis effi- citur saepius quam senectutis; libidinosa enim et in- temperans adulescentia effetum corpus tradit senectuti. lO 30. Cyrus quidem apud Xenopliontem eo sermone, quem moriens habuit, cum admodum senex esset, negat se umquam sensisse senectutem suam imbecilliorem factam, quam adulescentia fuisset. Ego L. Metellum memini puer, qui cum quadriennio post alterum con- 15 sulatum pontifex maximus factus esset, viginti et duos annos ei sacerdotio praefuit, ita bonis esse viribus extremo tempore aetatis, ut adulescentiam non requi- reret. Nihil necesse est mihi de me ipso dicere, quamquam est id quidem senile aetatique nostrae 20 conceditur.
