Chapter 14
VIII. Et melius Caecilius de sene alteri saeculo
prospiciente quam illud idem : lo
Edep61, senectus, sf nil quicquam aliiid viti App6rtes tecum, quom advenis, unum fd sat est, Quod dfu vivendo miilta, quae non v61t, videt.
Et multa fortasse, quae volt! atque in ea, quae non volt, saepe etiam adulescentia incurrit. Illud vero 15 idem Caecilius vitiosius :
Tum equidem fn senecta hoc d^puto mis^rrimum, Sentfre ea aetate ^umpse esse odiosum alteri.
lucundum potius quam odiosum. 26. Ut enim adu- lescentibus bona indole praeditis sapientes senes de- 20 lectantur leviorque fit senectus eorum, qui a iuventute coluntur et diliguntur, sic adulescentes senum prae- ceptis gaudent, quibus ad virtutum studia ducuntur; nec minus intellego me vobis quam mihi vos esse iu- cundos. Sed videtis, ut senectus non modo languida 25 atque iners non sit, verum etiam sit operosa et semper agens aliquid et moliens, tale scilicet, quale cuiusque studium in superiore vita fuit. Quid ? qui etiam addiscunt aliquid ? ut et Solonem versibus gloriantem videmus, qui se cotidie aliquid addiscentem dicit senem 30
12 CATO MAIOR DE SENECTUTE
fieri, et ego feci, qiii litteras Graecas senex didici; quas quidem sic avide arripui, — quasi diuturnam sitim explere cupieus, — ut ea ipsa milii nota essent, quibus me nunc exemplis uti videtis. Quod cum fecisse So-
5 cratem in fidibus audirem, vellem equidem etiam illud (discebant enim fidibus antiqui), sed in litteris certe elaboravi.
