Chapter 13
VII. 21. At memoria minuitur. Credo, nisi eam
exerceas, aut etiam si sis natura tardior. Themisto- 26 cles omnium civium perceperat nomina; num igitur censetis eum, cum aetate processisset, qui Aristides esset, Lysimachum salutare solitum ? Equidem non modo eos novi, qui sunt, sed eorum patres etiam et avos, nec sepulcra legens vereor, quod aiunt, ne memo- 30 riam perdam ; his enim ipsis legendis in memoriam
10 CATO MAIOR DE SENECTUTE
redeo mortuorum. Nec vero quemquam senem audivi oblitum, quo loco thesaurum obruisset; omnia, quae curant, meminerunt, vadimonia constituta, quis sibi, cui ipsi debeant. 22. Quid iuris consulti, quid ponti-
5 fices, quid augures, quid philosophi senes? Quam multa meminerunt! Manent ingenia senibus, modo permaneat studium et industria, neque ea solum in claris et honoratis viris, sed in vita etiam privata et quieta. Sophocles ad summam senectutem tragoedias
10 fecit ; quod propter studium cum rem neglegere fami- liarem videretur, a hliis in iudicium vocatus est, ut, quem ad modum nostro more male rem gerentibus patribus bonis interdici solet, sic illum quasi desipi- entem a re familiari removerent iudices. Tum senex
15 dicitur eam fabulam, quam in manibus habebat et proxime scripserat, Oedipum Coloneum, recitasse iudi- cibus quaesisseque, num illud carmen desipientis vide- retur. Quo recitato sententiis iudicum est liberatus. 23. Num igitur hunc, num Homerum, num Hesiodum,
20 Simonidem, Stesichorum, num, quos ante dixi, Iso- craten, Gorgian, num philosophorum principes, Pytha- goram, Democritum, num Platonem, num Xenocraten, num postea Zenonem, Cleanthem aut eum, quem vos etiam vidistis Komae, Diogenem Stoicum, coegit in
25 suis studiis obmutescere senectus ? an in omnibus his studiorum agitatio vitae aequalis fuit ? 24. Age, ut ista divina studia omittamus, possum nominare ex agro Sabino rusticos liomanos, vicinos et familiares meos, quibus absentibus numquam fere ulla in agro
30 maiora opera fiunt, non serendis, non percipiendis, non condendis fructibus. Quamquam in aliis minus hoc mirum est; nemo eiiijn est tam senex, qui se an-
CHAPTERS VII., VIII. 11
num non putet posse vivere ; sed idem in eis elaborant, quae sciunt nihil ad se omnino pertinere :
Serft arbor^s, quae alterf saeclo prdsint,
ut ait Statius noster in Synephebis. 25. Nec vero dubitat agricola, quamvis sit senex, quaerenti, cui 5 serat, respondere : ' Dis immortalibus, qui me non acci- pere modo liaec a maioribus voluerunt, sed etiam i^osteris prodere.'
