NOL
Cato maior de senectute

Chapter 12

VI. A rebus gerendis senectus abstrahit. Quibus ?

an eis, quae iuventute geruhtur et viribus ? nullaene igitur res sunt seniles, quae vel infirmis corporibus animo tamen administrentur ? nihil ergo agebat Q. 30 Maximus, nihil L. Paulus, pater tuus, socer optimi
8 CATO MAIOR DE SENECTUTE
viri, fili inei ? ceteri senes, Fabricii, Curii, Corunca- nii, cum rem publicam consilio et auctoritate defende- bant, nihil agebant ? 16. Ad Appi Claudi senectu- tem accedebat etiam, ut caecus esset; tamen is, cum 5 sententia senatus inclinaret ad pacem cum Pyrrho foedusque faciendum, non dubitavit dicere illa, quae versibus persecutus est Ennius :
Quo vobis mentes, rectae quae stare solebant Antehac, dementes sese flexere viai ?
10 ceteraque gravissime ; notum enim vobis carmen est ; et tamen ipsius Appi exstat oratio. Atque haec ille egit septimo decimo anno post alterum consulatum, cum inter duos consulatus anni decem interfuissent censorque ante superiorem consulatum fuisset ; ex quo
15 intellegitur Pyrrhi bello grandem sane fuisse ; et tamen sic a patribus accepimus. 17. Nihil igitur afferunt, qui in re gerenda versari senectutem negaht, similes- que sunt, ut si qui gubernatorem in uavigando nihil agere dicant, cum alii malos scandant, alii per foros
20 cursent, alii sentinam exhauriant, ille autem clavum tenens quietus sedeat in puppi. Non facit ea, quae iuvenes, at vero multo maiora et meliora facit. Non viribus aut velocitate aut celeritate corporum res mag- nae geruntur, sed consilio, auctoritate, sententia ; qui-
26 bus non modo non orbari, sed etiam augeri senectus solet. 18. Nisi forte ego vobis, qui et miles et tribu- nus et legatus et consul versatus sum in vario genere bellorum, cessare nunc videor, cum bella non gero; at senatui, quae sint gerenda, praescribo, et quo modo ;
30 Karthagini male iam diu cogitanti bellum multo ante denuntio ; de qua vereri non ante desinam, quam illam
CHAPTERS VI., VII. 9
excisam esse cogiiovero. 19. Qiiam palmam utinam (li immortales, Scipio, tibi reservent, ut avi reliquias persequare ! cuius a raorte tertius hic et tricesimus annus est, sed memoriam illius viri omnes excipient anni consequentes. Anno ante me censorem mortuus 5 est, novem annis post meum consulatum, cum consul iterum me consule creatus esset. Num igitur, si ad centesimum annum vixisset, senectutis eum suae pae- niteret? nec enim excursione nec saltu nec eminus hastis aut comminus gladiis uteretur, sed consilio, 10 ratione, sententia. Quae nisi essent in senibus, non summum consilium maiores nostri appellassent sena- tum. 20. Apud Lacedaemonios quidem ei, qui am- plissimum magistratum gerunt, ut sunt, sic etiam nominantur senes. Quodsi legere aut audire voletis 15 externa, maximas res publicas ab adulescentibus labe- factatas, a senibus sustentatas et restitutas reperietis.
Cedo, quf vestram rem publicam tantam dmisistis tdm cito ?
Sic enim percontantur in Naevi poetae Lupo ; respon- dentur et alia et hoc in primis : 20
Prov^niebant ordtores novf, stulti, adulesc^ntuli.
Temeritas est videlicet florentis aetatis, prudentia senescentis.