Chapter 11
V. 13. Quorsus igitur haec tam multa de Maximo?
Quia profecto videtis nefas esse dictu miseram fuisse talem senectutem. Nec tamen omnes possunt esse Scipiones aut Maximi, ut urbium expugnationes, ut
25 pedestres navalesve pugnas, ut bella a se gesta, ut tri- umphos recordentur. Est etiam quiete et pure atque eleganter actae aetatis placida ac lenis senectus, qua- lem accepimus Platonis, qui uno et octogesimo anno scribens est mortuus, qualem Isocratis, qui eum
30 librum, qui Pauathenaicus inscribitur, quarto et nonar gesimo anno scripsisse se dicit vixitque quinquennium postea ; cuius magister Leoutinus Gorgias centum et
CHAPTERS V., VI. 7
septem complevit annos neque iimquam in suo studio atque opere cessavit. Qui, cum ex eo quaereretur, cur tam diu vellet esse in vita: ' NihU habeo/ inquit, ' quod acGusem senectutem.' Praeclarum responsum et docto homine dignum. 14. Sua enim vitia insipi- r. entes et suam culpam in senectutem conferunt; quod non faciebat is, cuius modo mentionem feci, Ennius :
Sicut fortis equos, spatio qui saepe supremo Vicit Olumpia, nunc senio confectus quiescit.
Equi fortis et victoris senectuti comparat suara. lO Quem quidem probe meminisse potestis ; anno enim undevicesimo post eius mortem hi consules, T. Flami- ninus et M'. Acilius, facti sunt, ille autem Caepione et Philippo iterum consulibus mortuus est, cum ego quinque et sexaginta annos natus legem Voconiam 15 magna voce et bonis lateribus suasi. Sed annos septu- aginta natiis (tot enim vixit Ennius) ita ferebat duo, quae maxima putantur, onera, paupertatem et senectu- tem, ut eis paene delectari videretur.
15. Etenim, cum complector animo, quattuor repe- 2() rio causas, cur senectus misera videatur : unam, quod avocet a rebus gerendis, alteram, quod corpus faciat infirmius, tertiam, quod privet omnibus fere voluptati- bus, quartam, quod haud procul absit a morte. Earum, si placet, causarum quanta quamque sit iusta una 25 quaeque, videamus.
