Chapter 10
IV. 10. Ego Q. Maximum, eum qui Tarentum re-
cepit, senem adulescens ita dilexi, ut aequalem ; erat enim in illo viro comitate condita gravitas, nec senec- 10 tus mores mutaverat; quamquam eum colere coepi non admodum grandem natu, sed tamen iam aetate provectum. Anno enim post consul primum fuerat, quam ego natus sum, cumque eo quartum consule adulescentulus miles ad Capuam profectus sum quin- 15 toque anno post ad Tarentum. Quaestor deinde qua- driennio post factus sum, quem magistratum gessi consulibus Tuditano et Cethego, cum quidem ille ad- modum senex suasor legis Cinciae de donis et mune- ribus fuit. Hic et bella gerebat ut adulescens, cum 20 plane grandis esset, et Hannibalem iuveniliter exsul- tantem patientia sua molliebat; de quo praeclare familiaris noster Ennius :
Unus homo nobis cunctando restituit rera.
Noenum rumores ponebat ante salutem. 25
Ergo plusque magisque viri nunc gloria claret.
11. Tarentum vero qua vigilantia, quo consilio rece- pit ! cum quidem me audiente Salinatori, qui amisso oppido fuerat in arce, glorianti atque ita dicenti : * Mea opera, Q. Fabi, Tarentum recepisti ' ; ' Certe^ 30 inquit ridens, ^nam nisi tu amisisses, numquam rece-
6 CATO MAIOR DE SENECTUTE
pissem.' Nec vero in armis praestantior quam in toga; qui consul iterum Sp. Carvilio collega quie- scente C. Flaminio tribuno plebis, quoad potuit, restitit agrum Picentem et Gallicum viritim contra senatus
5 auctoritatem dividenti; augurque cum esset, dicere ausus est optimis auspiciis ea geri, quae pro rei publi- cae salute gererentur ; quae contra rem publicam fer- rentur, contra auspicia ferri. 12. Multa in eo viro praeclara cognovi; sed nihil admirabilius, quam quo
10 modo ille mortem fili tulit, clari viri et consularis. Est in manibus laudatio, quam cum legimus, quem philosophum non contemnimus? Nec vero ille in luce modo atque in oculis civium magnus, sed intus domique praestantior. Qui sermo, quae praecepta,
15 quanta notitia antiquitatis, scientia iuris augurii ! Multae etiam, ut in homine Romano, litterae ; omnia memoria tenebat non domestica solum, sed etiam externa bella. Cuius sermone ita tum cupide fruebar, quasi iam divinarem, id quod evenit, "illo exstincto
20 fore, unde discerem, neminem.
