Chapter 94
X. 5, 17. 90) Qu. X. 5j 20.
BREVIS ELOQUENTIAE ROM. HIST. lOI
Crassi persona Cicero C''). Postremo vcl rescrihehatur caii- sis \eris, ut Cestius in Miloneni fecit ('*-'), tcI, quod Brutus in Miloniana Ciceronis fecisse traditur, in oratione de domo Ciceronis Calidius, in causa acta elahorabant (^^). Reci- tationes autem sive inidei^eig, quac Graecis vocantur, cum apud Graecos yetustissimae essent, Romanis non ante Au- gusti tempora usitatae fuerunt: Asinius enim Pollio primus earum auctor fnit (^^).
§. 41.
Usus eloquentiae.
Sic instructi adolescentes ingenua indole praediti et nominis nohilitandi cupidi in forum yeniehant, raature quidem plerique, sed non imparati. Ita de Caelio Calvo Bruto Pollione Messalla accepimus, et diu sane cunctatus Cicero videtnr, qui anuo sexto et vicesimo primam causam privatam P. Quinctii egit, Sex. Roscii publicam anno post (''^). Adole- scentes autem, qui houores non gessissent, sed exspectarent, nec satis potentes plerique essent, ut opibus et clientelis in re publica valerent, trium geuerum dicendi iudiciale, quo ingenii praestantiam ostenderent, re ipsa iuhente eligehant. Propter nobilitatis in civitate potentiam, quorum rursus pauci quidam in ceteros dominabantur, factum est, ut viri houorati et illustres magis defendendis reis amicos colligere, qnam persequendis industriam ostendere mallent. Hinc igitur pes- simo publico invaluit ille mos, nt accusationes adolescentibus obtingerent fere solis: ut, si imperitia actorum nihil deli- quisset, patronorum arte et potentia vel maxinie noxii debitae poenae subtraherentur (^). Hoc perverso more effectum est, ut frigerent accusationes, sontes potentinm hominum anxilio freti exsultarent actoribus et provincialibns , qui plerosque
91) auintil. X. 5, 4. cf. Cic. de Or. I. 34, 134. 92) Quintil.
