Chapter 76
C. Aitrelius Cotta, de quo nunc agendum est, duos
fratres habuit natu minores, M. Cottam cos. a. 680 et L. Cottam cos. a. 689; praeterea patruelem L. Cottam, qui iiltra praeturam non ascendit (^'). C. Cotta iiatus a. 630 P. Sulpicium aequalem habuit: quem tamen, cum quaesturam ante gessise videatur, in tribunatu petendo praevertit. Pete- bat enim L. Philippo et Sex. Caesare consulibus a. 664, quo anno. colloquium de oratore habitum a Ciceroue fingitur (^^). Sed Crasso, cuius in illo colloquio primae partes sunt, vix exstincto gravis in rem publicam malorum moles ingruit, quorum pars etiam in Cottam redundavit, Lege enim Varia postulatus, quod in eis esset, quorum opera socii ad arma concitarentur, cum oratione patilo pervicaciore equitum, qui tunc iudicabant, invidiam concitare non esset veritus, ante quam ferrentur sententiae, sponte in exsilium abiit. Hoc est quod invidia depulsum tribunatu dicit Cicero ("^) , qiiippe petendo. Factum esse ipso bello sociali erumpente ex loco Bruti Ciceroniani intelligitur (^*^"). Filium in exsilium secuta est mater Riitilia animo fratris sui P. Rutilii similis; quae et supervixisse illi mortemque non minus constanter quara exsilium tulisse traditur ('). Nec ante in civitatem rediit
