NOL
Brutus

Chapter 523

II. 64. Inter bonos declamatores retulit Seneca Controv. I. 8."

Meyer.
326. oratio — vihrans] sumptum simile ab hastarum et pilorum iaculatione, quae, cum librata et contorta feruntur, maximam vim ex celeritatenanciscuntur: cf. Toupium in Longi- num p. 306. Weiskii. Proprie dixit Plinius Panegyrico 13: cum — si quod (telum) duritis accipienti videretur, ipse vihrares. Translate de vi sententiarum fulminis instar animum ferientium in primis decore dicitur vihrare. Quintilianus X. I, 60: summa in hoc (Archilocho) vis elocutionis, cmn validae tum breves vihrantesque sententiae. XII. 9,3: ut si iuris anfracius aut eruendae veritatis latehras adire cogetur (oratio), non ohequita- hit nec iUis vibrantihus incitatisque scntentiis tanquam missilihus utetur. Hinc iaculari vihrantes sententias duxit commode lo- cutus idem scriptor XI. 3, 20: adiicias licet eos, qui sen~ tentias vibrantes digitis iaculantur. Et de maledictornm in- sectatione IX. 2, 79: ut si pater — iacularetur in uxorem ohliquis sententiis. Adde Saleium Bassum sive qnis alius car- men in Pisonem scripsit v. 57: densaque vibrata iaculuri ful- mina lingua. Apud Ciceronem autem vihrari et, quod affine est, contorqueri maxime usitata sunt de numerorum apta con- clusione, quae cum fulmine vi caelesti contorto comparantur. Or. 70, 234: cuius (Demosthenis) non tam vihrarent fulmina illa, nisi numeris contorta ferrentur: i. e. non ea vi ferirent: quo loco utitur Quintilianus IX. 4, 55. Similiter Plinius dixit contorquere Epp. V. 20, 4: (Graeci) frigidas periodos uno spiritu contorquent. Et Quintilianus X. 7, 14: cum infeUx illa verhorum cavillatio accessit — , non potcst ferri contorta vis. Vis enim sententiarum augetur numeris accedentibus, ut Cicero in Oratore et ex eo Qiiintilianus I. c. pronuntiavernnt :
AD CIC. BRUTUM CAP. 95. 96. 97. 433
accedat Iinius sententia IX. 4, 9: qmtre miU compositione velut amentis quihusdam 'nervisve inlendi el concilari sententiae videntur.
327. florentem facultate] quippe dicendi, quo subaudito Ernesti suspicio evanescit. Cic. p. Quinctio 2, 4: Hortcnsio summam copiam facuUalemque dicendi natura largita est. Supra c. 88, 303: erat in verborum splendore cleyans composilione aptus facultate copiosus.