NOL
Brutus

Chapter 492

LXXIII. 254. quo uno vincehumur] eandem laudem

Molo Ciceroni fertur tribuisse teste Plutarcho c. 4.; is enini Cicerone apud se declamante diu silens et in cogitando de- fixus sedit, deinde Cicerone id silentium secus interpretato confessus esse fertur sese miserari sortem Graeciae, cui iam, quae sola relicta esset, laus eloqnentiae eriperetur. Suas de ditanda et erudienda lingua laudes paulo ambitiosius extollit Fin. III. 2, 5. ND. I. 4, 8. Graece autem locutum facile et cum cursu quodam et flumine verborum non dubi- tamus, sed a vera elegautia tantum abfuit, ut ne soloecismis quidem et barbare dictis abstineret: ostendunt inserta epistolis ad Atticum.
255. supplicaiioni] decretae propler repertam coniuratio- nem Catilinae.
Ligurum] homines suapte natura bellicosos et locoruni situ munitissimos Florus suo more acumina ineptiis miscens ait maiorem laborem fuisse invenire quam vincere, II. 3, 4. A bello Hannibalico finito ad Carthaginem deletam vix unus annus alterve liber a bellis Ligustinis fuit; rebellabant enim, ut propter necessariorum inopiam Galliae et Etruriae partes adiacentes depopularentur: v. Liv. XXXV. 40. XXXIX. 1.