NOL
Brutus

Chapter 476

LXV. 231. nosirum tmtmque iniliiim] Cicero pro Q.

Quinctio primum dixit a. 673. Bruto causa prima quae fuerit nescimus; nam Appii Claudii soceri fuisse, cum Brutus tunc iam triginta quinque annos habuerit, mihi quidem minime probatur.
tum Brutus] „urbane causas eludit, quas suspicabatur ab hominibus curiosis prolatum iri. Negat igitur Cicero, qnod in mortuis oratoribus subsistat, a reprehensoribus sibi cavisse, ne videretur in vivis laudandis vel praetermittendis nimium ambitioni vel studio tribuisse: sed a principio fines se narrationi contractiores statuisse; factum tamen esse per Hortensii memoriam, ut ad recentem aetatera sermo delabe- retur. Ac tenuit ille hoc libelli consilium adeo constanter, ut in c. 71 — 75. quae de duobus viris laudatissimis Caesare & Marcello quasi postulari possent ad personas Bruti et Attici per digressionera transferret. " Bernhardy.
232. processus] profectus. C. 78, 272: itaque tantos processus efficiebat, ut evolare, non excurrere videretur.
233. M. Crasso] is adolescens dicendo multam operam dedit , de qua re testis Plutarchus est Crasso c. 3. , etsi errat is dsivov elneiv y£v6/.ievov iv toIq fiidXiaza ^Piofialojv dicens. Cura Cicerone Murenam defendit et Balbum et Cae- liura; reliquae eius res abunde notae sunt. Erat filius P. Crassi, qui, cura consul fuisset a. 657, censor a. 665, se ipse interfecit, ne in Marianorum manus perveniret.