Chapter 457
LVI. Isocratem] is sollers magister accurate pervesti-
✦
gata discipulorum natura ad quod genus maxime idonei essent, se conferre eos iussit; sic Ephorum ad historiam scribendam impulit: cf. de Or. II. 13, 57. 22, 94. Lene dicitur Ephori ingenium acri Theopompi naturae contrarium, quod ille ab omni vehementia et contentione aberat; vuTiog xal /iajde^iiav excov snitaoiv^ quae Suidae sunt de Ephoro verba, cunctuns el quasi verecundans , Ciceronis de Or. III. 9, 36. Similia Platonis dicta de Aristotele et Xenocrate, Aristotelis de Theophrasto et Callisthene comparatis retinuit Diogenes Lafirtius V. 39.
205. P. Canulius] is accusator Oppianici Scamandri medici et Fabricii fuit in causa Cluentii, laudatus a Cicerone
AD CIC. BRUTUM CAP. 55. 56. 57. 39?
