Chapter 427
XXXIX. 144. coniectura movenda] in non desideratur,
quia vis dicendi, quae in Antonio inerat, maxime eo specta- bat, ut coniecturam suspicionemque moveret. De lioc lo- quendi usu, qui varia genera complecteretur, dixi in Explicatt. ad de Or. I. 3, 12., ubi huius tameu loci immemor fui. Similis est de Or. II. 61 , 251 : ore vnltu imitandis morihis voce deni(iiie corpore ridetur ipso; similior etiam I. 38, 175: caiisae, quihus certatiir de iure civiU: sic enim ex l)onis libris dedimus. Ceterum coniecturam movere ad statum causae coniecturalem refertur, de quo v. scr. Herenn. I. 11. Cic. Inv. II. 8. Quintil. II. 4, 26.
M' Curi causa] v. Brut. 52, 195. de Or. I. 39, 180.
145. Q. Scaevolam] P. F. , Crassi in consulatu collegam a. 659. luris civilis auctor praestantissimus id in XVIII. libros dicitur redegisse Pomponio de Or. lur. 3, 41., quo- rum librorum sextum decimum affert Gellius YII. 15.
eloquentium iiiris peritissimus] eandem laudem eisdem fere verbis Cicero habet de Or. I. 39, 180.
