Chapter 410
L. Fufidium] praetorius fuit, antiquae frugalitatis exem-
✦
plum, quod utrumque discitur ex Plinii H. N. XXXIII. 1, 6.
vita ipsius acta] longissimum vitae cursum et exactam in labore pro re publica aetatem significari vidit Bernliardy.
Cyri vitam] recte Cicero, quamvis nimius fortasse anti- quitatis Romanae laudator. Non id agit, ut Scaurum scripto- rem Xenophonti aequet, quod paulo calidius iudicat Meyerus; sed Scaurum Cyro, de quo nec certa multa sciantur et qui barbarus rex fuerit, niaxime utilitate civibus suis praesta- biliorem videri vult. Quanquam quid in libris illis Xeno- phontis unquam ab ullo laudari magnopere potuerit non intelligo; ita sunt rebus ieiuni, verbis inaniter loquaces.
