NOL
Brutus

Chapter 359

IX. 35. nihH admodum] formulam explicui Explic. in

de Or. II. 2, 8.
verhorum gravitaic] Lambinus hoc recte dici negans proposuit verhorum granditate vel sententiurum gravitate eum- que modo paulo aliter coUocatis verbis sequitur Orellius. Sed gravitas vcrhorum Ciceroni dignitas est; v. de Or. III. 8, 31. Brut. 62, 221. 76, 265. Ne scriptura mutetur, pro- hibet etiam Charisius p. 179. hoc loco usus. Ceterum hanc de Demosthene laudem imitando expressit Quintilianus XII. 10, 23. Illud miror imparilitatem temporum, propter quara Schueiderus olim fieri jwsset scribendum iudicavit, ne Bern- liardyo quidem offensioni fuisse; certe non excusatur eo, quod nihil fieri potest hic significat nihil cogitari fotest. Etiam Matthiae, cum de hoc loco ageret ad or. p. SuUa 16, 46., a re tangenda abstinuit. Nobis certe scribendum videtur sit elatius pro esset, nisi forte res eo excusatur, quod Cicero pluribus interiectis priorum oblitus sit, id quod in sermoncm Bruti minus limatum sane convenit.
36. Demades] etiam Quintilianus negat esse Demadis scripta IL 17, 13. XII. 10, 49.
37. quam palaestra] Lambinus palaestrae suadebat, quod similiter Cicero loquitur de Or. I. 18, 81. Or. 13, 42. cf. de Or. III. 52, 200. Sed utroque modo dici posse ostendit Bernhardy maxime comparato loco Or. 56, 186. ubi est pa- laestram afferre i. e. quasi palaestram didicisse; igitur in- stitutus significabit cultum & instructum arte quasi palaestrica i. e. umbratica, cuius et aciei pugnae clamoris solis, quae
AD CIC. BRUTUM CAP. 9. 341
a discrimine armorum siimpta sunt, perpetua est oppositio. Ita palacstricam exercitationem Quintilianus commissioni op- posuit, qui aytov i. e. verum discrimen Graecis dicitur, X. 1, 26. cf. 31. Concurrere et in acie stare, quae item mili- taria vocabula sunt, idem dixit X. 7, 8. 1, 29.; umhram et verum discrimen inter se contulit X. 5, 17.
%tmhraculis] utitur Macrobins Sat. VI. 4: Cicero similiter in Bruto: sed ut e Theophrasti doctissimi hominis umbraculis,
38. inflcxit orationem] mutavit; quae mutatio qualis fuerit statini ostenditur additis et eam mollcm teneramque reddidit. Hoc pariter atque inclinare a flexionibus Tocis i. e. sonis in miiliebrem mollitiem detortis sumptum: y. Expl. ad de Or. III. 25, 98. LicUnare proprie dictum et cnm ululando coniunctuni habet Cicero Or. 8, 27., translatum ad eandem vira, qua hic inflcctcre dicitur, et de eodem homine Quin- tilianus X. 1, 80. Ceterum iure dubitat Bernhardy rectene oratoribus veris Phalereus annumeretur: videri enim id apud Ciceronem fieri propter admirationem Peripateticorum , ex qnorum ille schola profectus umbraticas dictiones ita illustra- verit flosculis, nt meras Athenas redolere viderentur.
perfunderct — perfringeret] maneo in sententia perfringere aptius dici, quam pcrstringere , quod nunc a Meyero expli- catur pungere et excitare. Voluptatem pungentem ignoro; nec dubito, quin Ernestus perfringi recte interpretatus sit cogi ad voluntatem dicentis, idque de sublimi genere orationis apte dici puto. Quid? Pericles cum vi dicendi Athenienses, ut se sequerentur, cogeret, non idem delectatione mulcebat? Hoc genus delectandi sublimius respicit Cic. Or. 28, 97: haec (eloquentia) modo perfringit , modo irrcpit in animos. Ut hic, ita refringere et restringcre in libris permutantur: