Chapter 353
I. 21, 94.
27. Periclem] Quintilianus III. 1, 12. XII. 2, 22. 10,49., cum negat vera Periclis scripta ad posteritatem pervenisse, minime pugnat cum Cicerone, cuius prndens orationis tempe- randae artificium satis indicat fidem scriptorum, quae Periclis nomine circnmferebantur, illi dubitabilem visam. Aliter iudi- cavit Spengelius Artt, Scriptt. p. 61., sed, quam is opposuit Periclis qnandam sententiam ab Aristotele servatam, ea popu- lari memoria retenta videtur. Nec ex oratione funebri apud Thucydidem lecta U. 35 sqq. aliquid de Pericle scriptore suspicatum Ciceronem Bernhardyo assentior. Confer etiam Ruhnk. Hist. Crit. Or. Gr. p. XXXIX.
Pisistraimn] eius eloquentia laudatur de Or. III. 34, 137., maxime quod ingenium literis instructissimum habuerit.
28. temporihus illis] saepe idem est atque «t temporihtts illis, i. e. pro temporum illorum natura et condicione: v. Expl. ad de Or. II. 1, 1.; de uberiore formula ut tempori- hus illis, de qua primus, sed parum dislincte egit De Monte in Latio restituto vol. III. p. 1182., bene Kritzius exposuit ad Sall. lug. p. 579 sqq. Hoc autem loco nihil indicatur, nisi aequalem fere atque supparem Pericli fuisse Cleonem, eaque vi dicitur etiam de Or. II. 23, 98.
