Chapter 303
LXXXII. 283. qui orator fuif] Corradum .seciili sumiis.
Libri et ed. pr. habent fuisset, quod Beierus et Orellius explica- tum ibant conditionali ratione, mente addentes si diutius vixissct; non durum hoc, sed indictum et ab omnis linguae usu alienum. Lambinus qui orator cum fuisset ; debebat esset.— deperdebat] dependebat Par. D. Lg. 8 corr. 35. 39. 51. 68. 70. Ven. I. Ott. Gu. 1. ed. pr. deprehendebat 20. deprendebat 58. ■ — a niulti- tudine] a om. Lg. praeter 20. 35. 68. 70., item Gu. 1. • — devora- batur] devotabatur ed. pr. deserebatur commentum Purgoldi.
284. consequebatur] consectabatur Lambinus. — sanitatem autem] autem om. ed. pr. — oratoris] iure defendit Orellius propter oppositum orationis in altero membro.
285. dum modo] scribo divi.sim cum Lg. 35. 58. Ott. — quos^
294 CICERONIS
in Atticis alia meliora, videat, ne iguoret et gradus et dissimilitudiues et \im et varietatem Atticorum. Atticos, inquit, volo imitari. Quos? nec enim est unum genus. nam quid est tam dissimile quam Demosthenes et Lysias? quam eidem et Hypcrides? quam horum omnium Aeschi- ncs ? quem igitur imitaris ? Si aliquem : ceteri ergo Attice non dicebant. si omnis : qui potes , cum sint ipsi dissimillumi inter se? lu quo illud etiam quaero Phale- reus ille Demetrius Atticene dixerit. mihi quidem ex illius oralionibus redolere ipsae Athenae videntur. at est floridior, ut ita dicam, quam Hyperides, quam Lysias. natura quaedam aut voluntas ita dicendi fuit.
