Chapter 251
LIV. 199. Qui praestat igitur intellegens imperito?
Magna re et difficili: si quidem magnum est scire quibus rebus efficiatur amittaturve dicendo illud quicquid est, quod aut effici dicendo oportet aut amitti non oportet. Praestat etiam illo doctus auditor indocto, quod saepe, cum oratores duo aut plures populi iudicio probautur, quod dicendi genus optumum sit, intellegit. nara illud quod populo non probatur, ne intellegenti quidem auditori probari potest. Ut enim ex nervorum sono in fidibus quam scienter ei pulsi sint intellegi solet: sic ex aui- morum motu cernitur quid tractandis his perficiat orator. 200. Itaque intellegens dicendi existumator nou assidens et attente audiens, sed uno aspectu et praeteriens de oratore saepe iudicat. videt oscitanlem iudicem, loquen- tem cum altero, non nunquam etiam circulantem: mitten- tem ad horas, quaesitorem, ut dimittat, rogantem: in- tellegit oratorem in ea causa non adesse, qui possit animis iudicum admovere orationem , tanquam fidibus manum, Idem si praeteriens aspexerit erectos intuentes iudices, ut aut doceri de re idque etiam voltu probare videantur aut, ut avem cantu aliquo, sic illos viderit oratione quasi suspensos teneri aut, id quod maxume
