NOL
Brutus

Chapter 240

XLIX. 181, Atque ego praeclare intellego me in

eorum commemoratione versari , qui nec habiti sunt ora- tores neque fuerunt, praeteririque a me aliquot ex ve- teribus commemoratione aut laude dignos : sed hoc qui- dem ignoratione. Quid enim est superioris aelalis, quod scribi possit de iis, de quibus nulla monumenta loquun- tur nec aliorum nec ipsorum? De eis autem, quos ipsi vidimus, neminem fere praetermittimus eorum, quos ali- quando dicentes vidimus. 182. V^^olo enim sciri in tanta et tam vetere re publica maxumis praemiis eloquentiae propositis omnes cupisse dicere, non plurumos ausos esse, potuisse paucos. Ego tamen ita de unoquoque dicam, ut intellegi possit quem existimem clamatorem, quem ora-
ISl. habiti siint — fueruntj h. sint — fuerint.
delevit etiam Meyerus, quod in ed. pr. non legi dicitur, supei'- vacaneum esse affirmans. Infirmam valetudinem habet, qui facile aegrotat, aegram, qui multum.