NOL
Brutus

Chapter 233

D. Valerii Soraui, vicini et familiares mei, non tam in

dicendo adniirabiles, quam docti et Graecis literis et La- tinis; C. Rusticelius Bononiensis, is quidem et exercitatus et natura voluliilis. Oninium autem eloquentissumus extra hanc urbem T, Betucius Barrus Asculanus, cuius sunt aliquot orationes Asculi habitae; illa Romae coutra Cae- pionem nobilis sane, cui orationi Caepionis ore respondit Aelius, qui scriptitavit orationes multis, orator ipse nun- quam fuit. 170. Apud maiores autem nostros video di- sertissumum habitum ex Latio L. Papiriura Fregellanum Ti. Gracchi P. F. fere aetate: eius etiam oratio est pro Fregellauis coloniisque Latinis habita in senatu. Tum Brutus, Quid tu igitur, inquit, tribuis istis externis quasi
169. Rusticelius] Rusticellus.