NOL
Brutus

Chapter 208

C. Catonem Sp. Albinum civemque praestantissumum L.

Opimium Gracchi interfectorem a populo absolutum, cum is contra populi studium stetisset, Gracchani iudices su- stulerunt. 119. Huius dissimilis in tribunatu reliquaque omni vita civis improbus G. Licinius Nerva non indisertus fuit. G. Fimbria temporibus isdem fere, sed longius ae- tate provectus habitus est sane, ut ita dicam, truculentus asper raaledicus genere toto paulo fervidior atque com- motior, diligentia tamen et virtute animi atque vita bonus auctor in senatu. idem tolerabilis patronus nec rudis in iure civili et cum virtute tum etiam ipso orationis genere
128. Matnilia'] Mamilia [quaestio].
129. truculentus'] luculentus patronus.