Chapter 154
IX. 35. prope] om. Lg. 70. — et quoi nihil desit] sic
distincte Lg. 35. 58. 70. eodem redit et quo in 8. 39. 5L 56. 68. Hoc non intelligentes correxerunt in quo , ut Omnibonus, quem sequitur Schuetzius ; ex coniuncta utroque scriptura fluxit cui in quo apud Par. D. Gu. L, nam de hoc falsa retulit Schuetzius. Quoius , quoi tenenda addicentibus bonis llbris; ea enim una cum cuius , cui in usu fuerunt, ut quom 8c cum. — quicquam] sic mei omnes praeter Ven. 2. Vat. Gu. L; v. C. Cr. in de Or. l. 8, 30. — clatius] clarius Gu. L, ortura ex scripto elacius.
168 GIGERONIS
proxumus et Aeschines fuit et Lycurgus et Dinarchus et is, cuius nulla exstant scripta, Demades aliique plures. Haec enim aetas effudit hanc copiam; et, ut opinio mea fert, sucus ille et sanguis incorruptus usque ad hanc aetatem oratorum fuit, in qua naturalis inesset, non fu- catus nitor. 37. Phalereus enim successit eis senibus adolescens , eruditissumus ille quidem horum omnium , sed non tam armis institutus quam palaestra. itaque delecta- bat magis Athenienses quam inflammabat. processerat enim in solem et pulverem non ut e militari taberna- culo, sed ut e Theophrasti doclissumi hominis umbra- culis. 38. Hic primus inflexit orationem et eam mollem teneramque reddidit et suavis, sicut fuit, videri maluit quam gravis, sed suavitate ea, qua perfunderet animos, non qua perfringeret; lantum ut memoriam concinnitatis suae, non, queni ad modum de Pericle scripsit Eupolis, cum delectatione aculeos etiam relinqueret iu animis eorum, a quibns esset auditus.
