NOL
Brutus

Chapter 118

C. Caelium Caldum consulem cum Cn. Domitio a. 660; sed

liuius familia, cuius etiam apud Ciceronem saepius mentio fit, cum Caelio oratore nulla cognatione iuncta fuit. M. enim Caelius Riifus patre equite Romano , qui Puteolis negotiaretur, genitus cst eodem quo C. Licinius Calvus anno, Cn. Carbone tertium et C. Mario C. F. consulibus, a. u. 672 (-). Artibus a patre viro severissimo diligenter eruditus est et adolescens ad Ciceronem & M. Crassum deductus, quorum disciplinae et moribus insuesceret (^). Sed forma corporis eximia in- genio mutabili et facili ad vitia praeditus, cum ante Ciceroni consulatum petenti dedisset operam, mox Catilinam libidini- bus & luxuria adolescentes sibi pignerantem assectatus est. Deinde cuni Q. Pompeio propraetore, quem sanctissimum virum dicit Cicero^"*), in Africa fuit. Inde reversns C An- tonio consulari homine turpissimo accusando primum docu- mentum voluntatis in rem publicam dedit. Quaestorem etsi Pighius a. 697 fuisse vult, equidem hunc magistratum non ante Pompeiuni & Crassum secundum consules ab eo gestuni crediderim. Inter quaesturam et tribunatum anno 702 gestum interiecta videtur altera accusatio Caelii, qua L. Sempronium Atratinum praeturae candidatum de ambitu reum fecit. Sed mox ab huius filio subornante Clodia olim a se amata ipse de vi et veneficio postulatus est: coutra quam accusationem et ipse se defendit et Ciceronem patronum habuit, cuius ex-
et ad lul. Rufin. p. 211. et confermendose scripta apud Plin. II. N.